Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quod in apostolis multisque etiam sanctis uiris euidentissime conprobatur, qui non inani foliorum dilatabantur luxuria, sed ueris spiritalis scientiae fructibus curuabantur: de quibus in Actibus apostolorum scriptum est: uidentes autem Petri constan.tiam et Iohannis, et conperto quod homines essent sine litteris et idiotae, admirabantur. et idcirco si tibi curae est ad eius inmarcescibilem fragrantiam peruenire, cunctis primum conatibus elabora, ut a domino puritatem castitatis obtineas.

nullus enim in quo adhuc carnalium [*]( 4 Sir. 15, 9 6 Ps. 49, 16 9 Prov. 15, 33 (LXX) 12 Proy. 17, 16 (LXX) 21 Act. 4, 13 ) [*]( 1 confricet (ce in ras. m. 2) T cenosis TITO 4 Bordescant T 5 peccatore 2 pnlcra O 6 prof. II 7 de huiusmodi...... 13 non poterit om. 0 10 scribt. T 11 conatur Z 12 profuerunt T 13 excorB] cordis T 14 uero] enim T quae] qui II1 15 summonetor II 16 inliteratis T 17 ammirabiliter H 18 qui] quia II1 19 filiorum II1 21 scribtum T 22 et ante conperto om. T 23 literis T ideotae II1 post admirabantur in 0 cap. 17 incipit 24 cura S flagrantiam SIIT fraglant. 0 26 optineaa 2T accipias II )

421
passionum et maxime fornioationis dominatur affectus spiritalem poterit scientiam possidere. in corde enim bono requiescet sapientia, et: qui timet dominum, inueniet scientiam cum iustitia. hoc autem quo praediximus ordine ad spiritalem scientiam perueniri etiam beatus apostolus docet. nam cum uniuersarum uirtutum suarum non solum catalogum texere, uerum etiam ordinem earum nellet exponere, ut quae quam sequeretur uel quae quam parturiret exprimeret, post aliquanta intulit dicens: in uigiliis, in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanim.itate, in suauitate, in spiritu sancto, in caritate non ficta.

qua coniugatione uirtutum euidentissime nos uoluit erudire de uigiliis atque ieiuniis ad castitatem, de castitate ad scientiam, de scientia. ad longanimitatem, de longanimitate ad suauitatem, de suauitate ad spiritum sanotum, de spiritu sancto ad caritatia non fictae praemia peruenirf. cum igitur hao disciplina atque hoc ordine tu quoque perneneris ad scientiam spiritalem, habebis procul dubio sicut diximus non sterilem nec inertem, sed uiuidam fructuosamque doctrinam, semenque salutaris uerbi, quod a te fuerit audientium cordibus conmendatum, subsequens spiritus sancti imber largissimus fecundabit ac secundum id quod propheta poliieitus est dabitur pluuia semini tuo, ubicumque seminaueris in terra: et panis frugum terrae tuae erit tibi uberrimus, et pinguis.