Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
eueniet namque in te illud, quod in Prouerbiis ad illum didtar qui haec opere consummauit: bibe aquas de tais uasis et de puteorum taoram fonte. superefflaant tibi aquae de tio fonte, in tuas autem plateas pertranseant aquae tuae, ac secundum Esaiam prophetam eris quasi hortus inriguus, et sieat fons aquarum, caias non deficient aquae. et aedificabuntur in te deserta a saeculis: fundamenta generationis et generationis suscitabis: et uocaberis aedificator saepium, auertens semitas in quietem.
illa enim tibi beatitudo proueniet quam idem propheta promittit: et non faciet dominus auolare a te ultra doctorem tuum: et erunt oculi tui uidentes praeceptorem tuum. et aures tuae audient uerbum post tergum monentis: haec uia, ambulate in ea neque ad dexteram neque ad sinistram. atque ita fiet ut non solum omnis directio ac meditatio cordis tui, uerum etiam cunctae euagationes atque discursus cogitationum tuarum sint tibi diuinae legis sancta et incessabilis ruminatio.
Inpossibile est autem haec sicut praefati sumus inexpertum quemquam uel agnoscere uel docere. nam qui ne ad percipiendum quidem capax eet, quomodo erit idoneus ad tradendum ? de quibus tamen etiamsi aliquid docere praesumpserit, inefficax procul dubio et inutilis usque ad aures [*]( 5 Prov. 5, 15-16 (LXX) 9 Esai. 58, 11—12 15 Eaai. 80, 20-21 ) [*](1 tui T 3 sui Υ 4 illad in te T 5 aquam TO 6 superfluant II 8 eseiam ∑Π 9 prof. II 11 sacculis et T 12 et generationil] suscitans T suscitabis] suscitaberia ZO 18 sepium 0 semitam ∑ in qaietem] iniquitatum T, sed itatum in ras. m. 2, et c 14 prof. II 15 faciet a te dominus anolare a te X 18 postergam TO haec est uia T 22 incessabiles Π1 23 autem] aut X: om. II 25 nec 0 26 praesamserit ∑O )