Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Et ita semper gratia dei nostro in bonam partem cooperatur arbitrio atque in omnibus illud adiuuat, protegit [*]( 1 Ps. 118, 147 2 L c. 148 3 Rom. 10, 21 6 PI. 87, 10 7 Esai. 30, 18 9 Pa. 39, 2 10 Ps. 118, 166 11 Os. 7, 15 18 Esai. 35, 8 14 loh. 7, 87 16 Pa. 68, 4 18 Cant. 5, 6 20 Cant. 3, 1 (LXX) ) [*]( 1 maturitatem Π1Υ2 2 ad] ad te ΠΥΟν delncnlum Π1 dilucolo Π2ν (πϱὸς ὄϱϑϱον LXX: πϱοσ ore οϱϑϱουν S1 teste Tischendorfio: quam lectionis uarietatem expressam habes XXI, 26, 3) 6 die in E s. I. m. 2 exspectat T et sic deinceps 7 prof. Π 10 exspectaui ΠΥ ealutarem Π1O confortat] et confortat Σ (?)c 11 brachia TIT bracia 0 12 ut et Σ 16 prof. Π 18 dominus om. Σ 20 ab O cubile W 24 non distinguit T XIIII 0 25 proteget T )
nec enim quia illius in cruce latronis praecesserat fides, idcirco pronuntiandum est non ei beatam conmorationem paradisi gratuito esse promissam, aut paenitentiam Dauid regis illam unius uerbi qua dixit: peccaui domino, duo tam grauia eius crimina et non potius clementiam dei abstulisse credendum est, ut per Nathan prophetam mereretur audire: et dominus transtulit iniquitatem tuam: non morieris. quod igitur homicidium adulterio addidit, liberi utique fuit arbitrii: quod autem arguitur per prophetam, diuinae dignationis est gratia.
rursum quod peocatum suum hnmiliatus agnoscit, suum est: quod uero sub breuissimo temporis puncto indulgentiam tantorum criminum promeretur, domini miserentis est donum. et quid de hac tam breui confessione et inconparabili diuinae retributionis inmensitate dicamus, cum beatus apostolus ad illam magnitudinem futurae remunerationis aspiciens quid de illis tam innumeris persecutionibus suis pronuntiauerit, considerare perfacile sit? nam momentaneum hoc, inquit, et leue tribulationis nostrae supra modum ultra conparationem. aeternum pondus gloriae operatur in nobis. de quo et alibi [*]( 10 cf. Lue. 23, 40 13 n Reg. 12, 18 16 1. c. 26 II Cor. 4, 17 ) [*]( letO defendet T ab eo om. T conatis Π1 2 ezspectat ΠΥ1 6 inrationabiles TP 6 ei... desideria ac labores T 7 et] ut II 9 ineztim. 0 11 com∗∗morationem II ( fuit me) paradyri ST 14 abstnllisse II 15 natham Υ1O prof. Π 16 et om. Σ1Υ transtullit Π1 18 prof. Π 22 miserantis TO 27 inquid 0 )
quaatumlibet ergo enisa fuerit humana fragilitas, futurae retributionis par esse non poterit nec ita laboribus suis diuinam inminuet gratiam, ut non semper gratuita perseueret. et idcirco praedictus magister gentium, licet gratia dei apostolatus gradum sortitum se fuisse testetur dicens: gratia autem dei sum quod sum, tamen se quoque diuinae gratiae respondisse pronuntiat dicens: et gratia eius in me uacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboraui: non autem ego, sed gratia dei mecum.
nam oum dicit laborani, conatum proprii signat arbitrii: cam dicit non autem ego, sed gratia dei, uirtutem diuinae protectionis ostendit: cum dicit mecum, non otioso neque securo, sed laboranti ac desudanti eam cooperatam fuisse declarat.