Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
proinde sex gradibus licet multa a se inuicem sublimitate distantibus fastigia castitatis praecelsa distinguam ita, ut quaedam media quae tamen multa sunt praetermittam, quorum subtilitas ita humanos subterfugit sensus, ut eam nec mens inspicere nec proloqui lingua praeualeat, quibus sensim castitatis ipsius perfectio cotidianis profectibus adolescit. secundum similitudinem namque corporum terrenorum, quae singulis diebus insensibiliter sui capiunt incrementa et ita dum nesciunt ad perfectum habitum prouehuntur, animae quoque robur ac maturitas castitatis adquiritur.
primus itaque pudicitiae gradus est, ne uigilans inpugnatione carnali monachus elidatur, secundus, ne mens illius uoluptariis cogitationibus inmoretur, tertius, ne femineo uel tenuiter ad concupiscentiam moueatur aspectu, quartus, ne uigilans uel simplicem carnis perferat motum, quintus, ne, cum memoriam generationis humanae uel tractatus ratio uel necessitas lectionis ingesserit, subtilissimus mentem uoluptariae actionis perstringat adsensus, sed uelut opus quoddam simplex ac [*](1 loto Π1 2 fecis IIT fece O super Π Vulg. 3 post gressus meos additum est in II: usque hic 4 enim sunt T 5 quo scilicet ΣΠΟ 8 temtauimus 2 10 maiores Π1O 13 vt Otn. 2 17 perfecto 2 cottid. T 19 insins. Π1 90 praeuehuntur 2 21 robor ΠΥ rubor 0 castitas 2 22 ne] IIti ne T 23 uohuntariis T 24 vel] neo 21 26 cum m memoriam 2 97 lectiones Π1 28 suptil. 2 uoluntariae TO 29 uelud T )
sextus castimoniae gradus est, ne inlecebrosis phantasmatibus feminarum uel dormiens inludatur. licet enim hanc ludificationem peccato esse obnoxiam non credamus, concupiscentiae tamen adhuc medullitus latitantis indicium est. quam tamen inlusionem. diuersis modis constat accidere. nam secundum illum usum, quem uigilans exercere uel cogitare consueuerat, etiam dormiens unusquisque temptatur. aliter enim falluntur hi qui carnalem copulam norunt, aliter qui femineae sunt conmixtionis expertes. hi enim sicut simplicioribus ac purioribus somniis inquietari solent, ita etiam faciliore diligentia ac minore possunt labore purgari.
illi autem sordidioribus magisque expressis phantasmatibus inluduntur* donec paulatim secundum mensuram castitatis, ad quam unusquisque contendit, in odium illius rei quam uoluptariam antea sentiebat mens etiam somno sopita uertatur illudque ei, quod fortibus uiris pro summo laborum stipendio repromittitur per prophetam, concedatur a domino: et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra uestra: et dormire uos faciam fiducialiter.
et ita demum quia ad illam beati Sereni paucorumque similium uirorum perueniet puritatem, quam idcirco a praedictis sex castimoniae gradibus sequestraui, quia non solum possideri, sed etiam credi non nisi a rarissimis potest, et quia id quod illi specialiter diuini muneris largitate conlatum est proponi ad generalis praecepti non potest formam, scilicet ut eo usque mens nostra castitatis ipsius puritate [*]( 21. Osee 2, 18 28 cf. VII, 1 ) [*]( 1 nacessari∗e (a cras.) T 5 fant. ΠΥΟ 8 latitantes Π1 11 temtator Σ0 hii Π2 O 18 hii Π2Υ1O 14 etiam] enim n 15 maiusque T 16 fontastismatibus II faatasm. 0 inludatur Π1 18 uoluptaria Z uolnutariam T uolumt. O .19 Ulod quoque ΠΟ 20 summo] eomno Π prof. Π 25 a] ad Π1 gradus Π1 26 possederi Π1. )
opinionem sane quorundam, quam super hac carnis conluuione definiunt, silere non debeo, qui dicunt non idcirco eam dormientibus enenire, eo quod eam producat fallacia somniorum, sed potius quia redundantia umoris illius aliquas in aegrotanti corde fingat inlecebras. denique aiunt quod illo tempore, quo non inquietat illa concretio, quemadmodum fluxus eius, ita etiam inlusio conquiescat