Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
uidetis eige nihil pretiosius, nihil perfectias nihilque sublimius et at ita dixerim nihil caritate perennius inueniri. siue enim prophetiae, euacuabuntur: sine linguae, cessabunt: siue scientia, destruetur. caritas autem numquam excidet, sine qua non solum illa praecellentissima charismatum genera, sed etiam martyrii ipsius gloria euacuatur. [*]( 5 loh. 14, 2 7 cf. I Cor. 15, 41 14 I Cor. 12. 3L 13, 1—3 24 l. c. 13, S ) [*](1 spectatores Π karitas O rursus O 2 iam om. Σ 3 delectationem Υ 4 transferat Υ quodamedo O 5 faciat O 6 aput ΣΟ 8 luna adque O stillarum Π1 9 iccirco X 13 catalago O carism. ΣΟ 15 uism uobis Υο.est est XV, 2, 2 16 prof. Υ 17 mist. O 19 cibus Π2 22 prodeest O 24 inucoeri Π1 prof. ΠΟ 25 distr. Π2 26 excedet Π2 excidit Υ2 27 carism. O martirii O 28 uacuatur ΠΥv )
Quisquis igitur hains fuerit caritatis perfectione fundatus, neoeese est ut ad illum sublimiorem caritatis timorem gradu excellentiere conscendat, quem non poenarum terror nec cupido praemiorum, sed amoris generat magnitudo, quo uel filius indulgentissimum patrem uel frater fratrem uel amicum amicus uel coniugem coniunx sollicito reueretur affectu, clam eius non uerbera neque coauioia, sed uel tenuem amoris formidat offensam atque in omnibus non solum actibus, uerum etiam uerbis adtonita semper pietate distenditur, ne erga ee quantulumcumque feruor dilectionis illius intepescat.
cuius timoris magnifioentiam unus prophetarum eleganter expressit diuitiae, inquiens, salutis sapientia et scientia: timor domini ipse thesaurus eius. non potuit timoris istius dignitatem ae meritum magis euidenter exprimere, quam ut diuitias salutis nostrae, quae in uera sapientia dei scientiaque consistunt, diceret nisi a timore domini non poese seruari. ad hunc igitur metum non peccatores, sed sancti propheticis inuitantur eloquiis dicente psslmographo: timete dominum omnes sancti eius: quia nihil deest timenti bus eom.
qui enim hoc timore dominum metuit, perfectioni eius certum est nihil deesse. nam de illo timore poenali euidenter Iohannes apostolus dicit: qui timet non est perfectus in caritate, quia timor poenam habet. multa ergo distantia eet inter istum timorem cui nihil deest, qui sapientiae scientiaeque thesaurus est, et illum inperfectum, qui principium sapientiae nuncupatur quique poenam in sese continens de perfectorum cordibus superueniente plenitudine caritatis extruditur. timor enim non [*]( 12 Esai. 33, 6 19 Ps. 33, 10 22 I lob. 4, 18 26 Ps. 110, 10 28 I Ioh. 4, 18 ) [*](1 nulla distinctio in T in huius ΙΙϒΟv S quod O fratram frater ΙΙϒv 6 amicus amicum 0 coniux TO reuerentur O 7 conuincia 0 8 adqae 0 9 uerbis om. T 11 prof. II 14 ipsine 0 expremere II1 16 dei et stientiaque (que del. m. 2) II domiai] dei Z 18 prof. II psalmografb SO 22 iohannais n 24 iustum S 25 sapientia scientiaque 0 27 se O )
et re uera si principium sapientiae in timore consistit, quae erit eius nisi in Christi caritate perfectio, quae illum in sese perfectae dilectionis continens metum non iam principium, sed thesaurus sapientiae et scientiae nuncupatur? et idcirco duplex timoris est gradus. unus incipientium, id est eorum qui adhuc sub iugo et terrore seruili sunt, de quo dicitur: et seruus dominum suum timebit, et in euangelio: iam non dico nos seruos, quia seruus nescit quid faciat dominus suus.
et ideo seruus, inquit, non manet in domo in aeternum, filius manet in aeternum. inbuit enim nos ut ab illo poenali metu ad caritatis plenissimam libertatem et amicorum filio-. rnmque dei fiduciam transeamus. denique beatus apostolus, qui seruilem illam timoris gradum olim caritatis dominicae uirtute transcenderat, inferiora despiciens maioribus se ditatum bonis a domino profitetur. non enim, inquit, dedit nobis deus spiritum timoris, sed uirtutis et dilectionis et sobrietatis.