Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quod ita esse euangelicarum quoque beatitudinum uarietas euidenter ostendit. licet enim beati dicantur quorum sunt regna caelorum, et beati qui possidebunt terram, et beati qui consolationem recipient, et beati qui saturitate potientur, tamen multum credimus interesse inter habitationem regni caelorum et possessionem illius quaecumque est terrae, et inter perceptionem consolationis et plenitudinem saturitatemque iustitiae, multumque distare inter illos qui misericordiam consequentur et illos qui gloriosissima uisione dei perfrui merebuntur.

alia enim gloria solis, et alia gloria lunae, et alia gloria stellarum: stella enim a stella differt in gloria. ita [*]( 19 of. Mt. 6, 8 eqq. 26 I Cor. 15, 41-42 ) [*]( 1 faraonia ΠΟ 8 ioc. Π 4 existimans ΠΥΟ thensauris Π 6 sunt] eet Πv 11 XI T aeremon 0 12 perfectioniB T 14 omnium] omnibus TO 16 qaodamodo 0 diuersas origines T 20 consulationem Π 21 sataritatem 0 26 glorioeisaimam uisionem 0 27 gloriae lunae 2 lUDe alia gloria T 28 ab ΠΟ atilla Π1 in gloriam T )

327
et resurrectio mortuorum. cum igitur iuxta hunc modum scriptura diuina timentes deum laudet et dicat: beati omnes, qui timent dominum, et plenam per hoc illis beatitudinem repromittat, iterum tamen dicit: timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem: quoniam timor poenam habet, qui autem timet non est perfectus in caritate.

et rursus, cum seruire deo gloriosum sit et dicatur: seruite domino in timore, et: magnum tibi est uocari seruum meum, et: beatus seruus ille, quem cum uenerit dominus suus inueniet sic facientem, tamen ad apostolos dicitur: iam non dico nos seruos, quia seruus nescit quid faciat dominus suus: uos autem dico amicos, quia omnia quaecumque audiui a patre nota feci uobis, et iterum: nos amici mei estis, si feceritis ea quae praecipio uobis.

nidetis ergo perfectionum gradus esse dinersos et de excelsis ad excelsiora nos a domino prouocari ita, ut is qui in timore dei beatus et perfectus extiterit, ambulans sicut scriptum est de uirtute in uirtutem et de perfectione ad aliam perfectionem, id est de timore ad spem mentis alacritate conscendens, ad beatiorem denuo statum, quod est caritas, inuitetur, et qui fuerit fidelis seruus ac prudens, ad amicitiae sodalitatem et adoptionem transeat filiorum.

seeundum hunc ergo sensum nostra quoque est intellegenda sententia: non quo contemplationem perpetuae illius poenae uel beatissimae retributionis quae repromittitur sanctis nullius pronuntiemus esse momenti, sed quia, cum sint utiles et [*]( 2 Ps. 127, 1. 4 I Ioh. 4, 18 8 Ps. 2, 11 9 Esai. 49, 6(LXX) 10 Mt. 24,46 12 Ioh. 15, 14—15 151. c. 13 19 Pa. 83, 8 22 Mt. 24, 45 23 cf. Gal. 4, 5 ) [*](1 post mortuorum in T cap. 12 incipit 4 non est timor T 7 rursū 0 11 innenerit ΠΟv nigilantem et aic fac. T apustolus IP 12 nos om. 0 18 suus] eiaa T 14 patre meo nota TO 15 quae ego 0 16 praecepi T 18 hiB Π1O extiterat II exstiterit T 19 scribtum 0 uirtutibus -0 24 ergo om. T 25 contemplatione 0 26 promittitor 0 )

328
sectatores suos ad initia beatitudinis introducant, caritas rursum, in qua plenior fiducia perpetuumque iam gaudium est, adsumens eos de timore seruili et mercennaria spe ad dilectionem dei et adoptionem transferet filiorum et quodammodo perfectiores faciet de perfectis. multae enim ait saluator mansiones sunt apud patrem meum, et licet omnia astra esse uideantur in caelo, inter claritatem tamen solis et lunae atque laciferi ceterarumque stellarum multa distantia est.

et idcirco beatus apostolus non solom timori ac spei, sed etiam cunctis charismatabus, quae magna ac mirifica habentur, eam praeferens supra modum excellentiorem omnibus uiam caritatis ostendit. nam cum uellet expleto omni catalogo spiritalium charismatum uirtutum eius membra describere, ita praefatus est: et adhuc supra modum excellentiorem uobis uiam demonstro. si linguis hominum loquar et angelorum, et si habuero prophetiam et nouerim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem. non habuero, nihil mihi prodest.