Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

MOVSES: Nec ego dixi mercedem boni operis auferendam dicente eodem domino: qui potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico nobis, non perdet mercedem suam, sed actionem dico, quam uel necessitas corporalis uel inpugnatio carnis seu mundi huius inaequalitas administrari exigit, auferendam. nam lectionis instantia uel ieiuniorum adflictio ad emundationem cordis et castigationem carnis in praesenti tantummodo utiliter exercentur, donec caro concupiscit aduersus spiritum. quae nonnumquam ab his, qui labore nimio seu aegritudine corporis senioue defessi sunt, etiam in praesenti uidemus auferri nec ab homine posse iugiter exerceri.

quanto magis ergo haec in futuro cessabunt, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem corpusque istud quod nunc animale est surrexerit spiritale et coeperit caro non esse iam talis ut aduersus spiritum concupiscat. de quibus etiam beatus apostolus manifeste pronuntiat [*]( 9 Mt. 25, 34-35 15 Mt. 10, 42 22 GaL 5, 17 27 I Cor. 15, 53 28 I Cor. 15, 44 30 I Tim. 4, 8 ) [*]( 3 finire D1 4 dicimns W 6 iustiae W 10 regni D1 12 auferentnr DXv: auferenda sont W 14 moses BlW 19 administrare W 20 nam ex nec D 24 qui] q; D1 deffessi W 29 tales W1 )

17
corporalis, inquiens, exercitatio ad modicum utilis est: pietasautem (quae sine dubio caritas intellegitur) ad omnia utilis est, promissionem habens uitae quae nunc est et futurae. quae ergo dicitur ad modicum esse utilis, manifeste pronuntiatur nec per omne tempus exerceri nec summam perfectionis per se solam laboranti posse conferre.

modicam quippe ad utrumque referri potest, id est uel ad breuitatem temporis, quod scilicet homini tam in praesenti quam in futuro exercitatio corporalis coaeterna esse non possit, uel certe ad paruitatem utilitatis quae de carnali exercitatione conquiritur, eo quod adflictio corporalis initia quaedam profectus, non ipsam perfectionem pariat caritatis, quae promissionem habet uitae praesentis et futurae. et idcirco exercitia aeram praedictorum necessaria esse censemus, quia sine ipsis ad caritatis fastigia non possit ascendi.

haec etiam quae dicitis opera pietatis ac misericordiae necessaria sunt in hoc tempore, dum adhuc inaequalis diuersitas dominatur: quorum ne hic quidem expectaretur operatio, nisi inopum, indigentum infirmoramque pars maxima redundaret, quae iniquitate hominum facta est, eorum scilicet, qui ea quae omnibus a communi creatore concessa sunt in suos tantum occupata usus nec tamen utenda tenuerunt.

donec ergo in hoc mundo inaequalitas ista grassatur, erit haec actio necessaria et utilis exercenti, restituens quidem bono affectui et piae uoluntati retributionem hereditatis aeternae: ipsa uero in futuro saeculo parilitate regnante cessabit, cum iam non fuerit inaequalitas propter quam haec debeant exerceri, sed cuncti ab hac multiplici, id est actuali operatione ad caritatem dei et diuinarum rerum contemplationem perpetua cordis puritate transibunt. cui se hi, quibus cura est uel scientiae uel emundationi mentis insistere, iam in hoc saeculo constituti elegerunt omni conatu ac uiribus mancipare, illi scilicet semet ipsos officio adhuc in carne [*]( 3 utiles W* 5 manefeste D1 12 ipsa W 17 nec X 21 cconcessa D 22 crassatar W 24 bona D1 25 seculo D 27 debent D multiplice D1 30 scientia D emendatione D emendationi W 32 ille D1 ) [*]( XIII. Cass. 2. ) [*]( 2 )

18
corrnptionis positi deputantes, in quo erunt corruptione deposita permansuri, peruenientes ad illam promissionem domini saluatoris qua dicitur: beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt.