Quomodo Trinitas Unus Deus Ac Non Tres Dii (De Trinitate)

Boethius

Boethius. Theological Tractates. The Consolation of Philosophy. Stewart, Hugh Fraser and Rand, Edward Kennard, editors. Cambridge, MA, London: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1918.

Investigatam diutissime quaestionem, quantum nostrae mentis igniculum lux diuina dignata est, formatam rationibus litterisque mandatam offerendam uobis communicandamque curaui tam uestri cupidus iudicii quam nostri studiosus inuenti. Qua in re quid mihi sit animi quotiens stilo cogitata commendo, tum ex ipsa materiae difficultate tum ex eo quod raris id est uobis tantum conloquor, intellegi potest. Neque enim famae iactatione et inanibus uulgi clamoribus

p.4
excitamur; sed si quis est fructus exterior, hic non potest aliam nisi materiae similem sperare sententiam. Quocumque igitur a uobis deieci oculos, partim ignaua segnities partim callidus liuor occurrit, ut contumeliam uideatur diuinis tractatibus inrogare qui talibus hominum monstris non agnoscenda haec potius quam proculcanda proiecerit. Idcirco stilum breuitate contrario et ex intimis sumpta philosophiae disciplinis nouorum uerborum significationibus uelo, ut haec mihi tantum uobisque, si quando ad ea conuertitis oculos, conloquantur, ceteros uero ita submouimus, ut qui capere intellectu nequiuerint ad ea etiam legenda uideantur indigni. Sane 1 tantum a nobis quaeri oportet quantum humanae rationis intuitus ad diuinitatis ualet celsa conscendere. Nam ceteris quoque artibus idem quasi quidam finis est constitutus, quousque potest uia rationis accedere. Neque enim medicina aegris semper affert salutem; sed nulla erit culpa medentis, si nihil eorum quae fieri oportebat omiserit. Idemque in ceteris. At quantum haec difficilior quaestio est, tam facilior esse debet ad ueniam. Vobis tamen etiam illud inspiciendum est, an ex beati Augustini scriptis semina rationum aliquos in nos uenientia fructus extulerint. Ac de proposita quaestione hinc sumamus initium.

Christianae religionis reuerentiam plures usurpant, sed ea fides pollet maxime ac solitarie quae cum propter uniuersalium praecepta regularum, quibus eiusdem religionis intellegatur auctoritas, tum

p.6
propterea, quod eius cultus per omnes paene mundi terminos emanauit, catholica, uel uniuersalis uocatur. Cuius haec de trinitatis unitate sententia est Pater, inquiunt, deus filius deus spiritus sanctus deus. Igitur pater filius spiritus sanctus unus non tres dii. Cuius coniunctionis ratio est indifferentia. Eos enim differentia comitatur qui uel augent uel minuunt, ut Arriani qui gradibus meritorum trinitatem uariantes distrahunt atque in pluralitatem diducunt. Principium enim pluralitatis alteritas est; praeter altentatem enim nec pluralitas quid sit intellegi potest. Trium namque rerum uel quotlibet tum genere tum specie tum numero diuersitas constat; quotiens enim idem dicitur, totiens diuersum etiam praedicatum Idem uero dicitur tribus modis: aut genere ut idem homo quod equus, quia his idem genus ut animal; uel specie ut idem Cato quod Cicero, quia, eadem species ut homo; uel numero ut Tullius et Cicero, quia unus est numero. Quare diuersum etiam uel genere uel specie uel numero dicitur. Sed numero differentiam accidentium uarietas facit. Nam tres homines neque genere neque specie sed suis acci de litibus distant; nam uel si animo cuncta ab bis accidentia separemus, tamen locus cunctis diuersus est quem unum fingere nullo modo possumus; duo enim corpora unum locum non obtinebunt, qui est accidens. Atque ideo sunt numero plures, quoniam accidentibus plures fiunt.

p.8

Age igitur ingrediamur et unumquodque ut intellegi atque capi potest dispiciamus, nam, sicut optime dictum uidetur, eruditi est hominis unum quodque ut ipsum est ita de eo fidem capere temptare. Nam cum tres sint speculatiuae partes, naturalis, in motu inabstracta ἀνυπεχαίρετο (considerat enim corporum formas cum materia, quae a corporibus actu separari non possunt, quae corpora in motu sunt ut cum terra deorsum ignis sursum fertur, habetque motum forma materiae coniuncta), mathematica, sine motu inabstracta (haec enim formas corporum speculatur sine materia ac per hoc sine motu, quae formae cum in materia sint, ab his separari non possunt), theologica, sine motu abstracta atque separabilis (nam dei substantia et materia et motu caret), in naturalibus igitur rationabiliter, in mathematicis disciplinaliter, in diuinis intellectualiter uersari oportebit neque diduci ad imaginationes, sed potius ipsam inspicere formam quae uere forma neque imago est et quae esse ipsum est et ex qua esse est. Omne namque esse ex forma est. Statua enim non secundum aes quod est materia, sed secundum formam qua in eo insignita est effigies

p.10
animalis dicitur, ipsumque aes non secundum terram quod est eius materia, sed dicitur secundum aeris figuram. Terra quoque ipsa non secundum ἄποιον ὕλην dicitur, sed secundum siccitatem grauitatemque quae sunt formae. Nihil igitur secundum materiam esse dicitur sed secundum propriam formam. Sed diuina substantia sine materia forma est atque ideo unum et est id quod est. Reliqua enim non sunt id quod sunt. Vnum quodque enim habet esse suum ex his ex quibus est, id est ex partibus suis, et est hoc atque hoc, id est partes suae coniunctae, sed non hoc uel hoc singulariter, ut cum homo terrenus constet ex anima corporeque, corpus et anima est, non uel corpus uel anima in partem; igitur non est id quod est. Quod uero non est ex hoc atque hoc, sed tantum est hoc, illud uere est id quod est; et est pulcherrimum fortissimumque quia nullo nititur. Quocirca hoc uere unum in quo nullus numerus, nullum in eo aliud praeterquam id quod est. Neque enim subiectum fieri potest; forma enim est, formae uero subiectae esse non possunt. Nam quod ceterae formae subiectae accidentibus sunt ut humanitas, non ita accidentia suscipit eo quod ipsa est, sed eo quod materia ei subiecta est; dum enim materia subiecta humanitati suscipit quodlibet acci-
p.12
dens, ipsa, hoc suscipere uidetur humanitas. Forma uero quae est sine materia non poterit esse subiectum nec uero inesse materiae, neque enim esset forma sed imago. Ex his enim formis quae praeter materiam sunt, istae formae uenerunt quae sunt in materia et corpus efficiunt. Nam ceteras quae in corporibus sunt abutimur formas uocantes, dum imagines sint. Adsimulantur enim formis his quae non sunt in materia constitutae. Nulla igitur in eo diuersitas, nulla ex diuersitate pluralitas, nulla ex accidentibus multitudo atque idcirco nec numerus.

Deus uero a deo nullo differt, ne uel accidentibus uel substantialibus differentiis in subiecto positis distent. Vbi uero nulla est differentia, nulla est omnino pluralitas, quare nec numerus; igitur unitas tantum. Nam quod tertio repetitur deus, cum pater ac filius et spiritus sanctus nuncupatur, tres unitates non faciunt pluralitatem numeri in eo quod ipsae sunt, si aduertamus ad res numerabiles ac non ad ipsum numerum. Illic enim unitatum repetitio numerum facit. In eo autem numero qui in rebus numerabilibus constat, repetitio unitatum atque pluralitas minime facit numerabilium rerum numerosam diuersitatem. Numerus enim duplex est, unus quidem quo numera-mus, alter uero qui in rebus numerabilibus constat. Etenim unum res est; unitas, quo unum dicimus.

p.14
Duo rursus in rebus sunt ut Homines uel lapides; dualitas nihil, sed tantum dualitas qua duo homines uel duo lapides fiunt. Et in ceteris eodem modo. Ergo in numero quo numeramus repetitio unitatum facit pluralitatem; in rerum uero numero non facit pluralitatem unitatum repetitio, uel si de eodem dicam gladius unus mucro unus ensis unus. Potest enim unus tot uocabulis gladius agnosci; haec enim unitatum iteratio potius est non numeratio, uelut si ita dicamus ensis mucro gladius, repetitio quaedam est eiusdem non numeratio diuersorum, uelut si dicam sol sol sol, non tres soles effecerim, sed de uno totiens praedicauerim. Non igitur si de patre ac filio et spiritu sancto tertio praedicatur deus, idcirco trina praedicatio numerum facit. Hoc enim illis ut dictum est imminet qui inter eos distantiam faciunt meritorum. Catholicis uero nihil in differentia constituentibus ipsamque formam ut est esse ponentibus neque aliud esse quam est ipsum quod est opinantibus recte repetitio de eodem quam enumeratio diuersi uidetur esse cum dicitur deus pater deus filius deus spiritus sanctus atque haec trinitas unus deus, uelut ensis atque mucro unus gladius, uelut sol sol sol unus sol. Sed hoc interim ad eam dictum sit significationem demonstrationemque qua ostenditur non omnem unitatum repetitionem numerum pluralitatemque perficere. Non uero ita dicitur pater ac filius et spiritus sanctus quasi multiuocum quiddam; nam mucro et
p.16
ensis et ipse est et idem, pater uero ac filius et spiritus sanctus idem equidem est, non uero ipse. In qua re paulisper considerandum est. Requirentibus enim: Ipse est pater qui filius? .Minime, inquiunt., Rursus: Idem alter qui alter? Negatur. Non est igitur inter eos in re omni indifferentia; quare subintrat numerus quem ex subiectorum diuersitate confici superius explanatum est. De qua re breuiter considerabimus, si prius illud, quem ad modum de deo unum quodque praedicatur, praemiserimus.

Decem omnino praedicamenta traduntur quae de rebus omnibus uniuersaliter praedicantur, id est substantia, qualitas, quantitas, ad aliquid, ubi, quando, habere, situm esse, facere, pati. Haec igitur talia sunt qualia subiecta permiserint; nam pars eorum in reliquarum rerum praedicatione substantia est, pars in accidentium numero est. At haec cum quis in diuinam uerterit praedicationem, cuncta mutantur quae praedicari possunt. Ad aliquid uero omnino non potest praedicari, nam substantia in illo non est uere substantia sed ultra substantiam; item qualitas et cetera quae uenire queunt. Quorum ut amplior fiat intellectus exempla subdenda sunt. Nam cum dicimus deus, substantiam quidem significare uidemur, sed eam quae sit ultra substantiam; cum uero iustus, qualitatem quidem sed non accidentem, sed eam quae sit substantia sed

p.18
ultra substantiam. Neque enim aliud est quod est, aliud est quod iustus est, sed idem est esse deo quod iusto. Item cum dicitur magnus uel maximus, quantitatem quidem significare uidemur, sed eam quae sit ipsa substantia, talis qualem esse diximus ultra substantiam; idem est enim esse deo quod magno. De forma enim eius superius monstratum est quoniam is sit forma et unum uere nec ulla pluralitas. Sed haec praedicamenta talia sunt, ut in quo sint ipsum esse faciant quod dicitur, diuise quidem in ceteris, in deo uero coniuncte atque copulate hoc modo: nam cum dicimus substantia (ut homo uel deus), ita dicitur quasi illud de quo praedicatur ipsum sit substantia,, ut substantia homo uel deus. Sed distat, quoniam homo non integre ipsum homo est ac per hoc nec substantia; quod enim est, aliis debet quae non sunt homo. Deus uero hoc ipsum deus est; nihil enim aliud est nisi quod est, ac per hoc ipsum deus est. Rursus iustus, quod est qualitas, ita dicitur quasi ipse hoc sit de quo praedicatur, id est si dicamus homo iustus uel deus iustus, ipsum hominem uel deum iustos esse proponimus; sed differt, quod homo alter alter iustus, deus uero idem ipsum est quod est iustum. Magnus etiam homo uel deus dicitur atque ita quasi ipse sit homo magnus uel deus magnus; sed homo tantum magnus, deus uero ipsum magnus exsistit. Reliqua uero neque de deo neque de ceteris praedicantur. Nam ubi uel de
p.20
homine uel de deo praedicari potest, de homine ut in foro, de deo ut ubique, sed ita ut non quasi ipsa sit res id quod praedicatur de qua dicitur. Non enim ita homo dicitur esse in foro quem ad modum esse albus uel longus nec quasi circumfusus et determinatus proprietate aliqua qua designari secundum se possit, sed tantum quo sit illud aliis informatum rebus per hanc praedicationem ostenditur. De deo uero non ita, nam quod ubique est ita dici uidetur non quod in omni sit loco (omnino enim in loco esse non potest) sed quod omnis ei locus adsit ad eum capiendum, cum ipse non suscipiatur in loco; atque ideo nusquam in loco esse dicitur, quoniam ubique est sed non in loco. Quando uero eodem praedicatur modo, ut de homine heri uenit, de deo semper est. Hic quoque non quasi esse aliquid dicitur illud ipsum de quo hesternus dicitur aduentus, sed quid ei secundum tempus accesserit praedicatur. Quod uero de deo dicitur semper est, unum quidem significat, quasi omni praeterito fuerit, omni quoquo modo sit praesenti est, omni futuro erit. Quod de caelo et de ceteris inmortalibus corporibus secundum philosophos dici potest, at de deo non ita. Semper enim est, quoniam semper praesentis est in eo temporis tantumque inter nostrarum rerum praesens, quod est nunc, interest ac diuinarum, quod nostrum nunc quasi currens tempus facit et sempiternitatem, diuinum uero nunc permanens neque mouens sese atque consistens aeternitatem facit; cui nomini si adicias semper, facies eius quod est nunc
p.22
iugem indefessumque ac per hoc perpetuum cursum quod est sempiternitas. Rursus habere uel facere eodem modo; dicimus enim uestitus currit de homine, de deo cuncta possidens regit. Rursus de eo nihil quod est esse de utrisque dictum est, sed haec omnis praedicatio exterioribus datur omniaque haec quodam modo referuntur ad aliud. Cuius praedicationis differentiam sic facilius internoscimus: qui homo est uel deus refertur ad substantiam qua est aliquid, id est homo uel deus; qui iustus est refertur ad qualitatem qua scilicet est aliquid, id est iustus, qui magnus ad quantitatem qua est aliquid, id est magnus. Nam in ceteris praedicationibus nihil tale est. Qui enim dicit esse aliquem in foro uel ubique, refert quidem ad praedicamentum quod est ubi, sed non quo aliquid est uelut iustitia iustus. Item cum dico currit uel regit uel nunc est uel semper est, refertur quidem uel ad facere uel ad tempus—si tamen interim diuinum illud semper tempus dici potest—sed non quo aliquo aliquid est uelut magnitudine magnum, Nam situm passionemque requiri in deo non oportet, neque enim sunt. Iamne patet quae sit differentia praedicationum? Quod aliae quidem quasi rem monstrant aliae uero quasi circumstantias rei quodque illa quidem 1 ita praedicantur, ut esse aliquid rem ostendant, illa uero ut
p.24
non esse, sed potius extrinsecus aliquid quodam modo affigant. Illa igitur, quae aliquid esse designant, secundum rem praedicationes uocentur. Quae cum de rebus subiectis dicuntur, uocantur accidentia secundum rem; cum uero de deo qui subiectus non est, secundum substantiam rei praedicatio nuncupatur.

Age nunc de relatiuis speculemur pro quibus omne quod dictum est sumpsimus ad disputationem; maxime enim haec non uidentur secundum se facere praedicationem quae perspicue ex alieno aduentu constare perspiciuntur. Age enim, quoniam dominus ac seruus relatiua sunt, uideamus utrumne ita sit ut secundum se sit praedicatio an minime. Atqui si auferas seruum, abstuleris et dominum j at non etiam si auferas albedinem, abstuleris quoque album, sed interest, quod albedo accidit albo, qua sublata perit nimirum album. At in domino, si seruum auferas, perit uocabulum quo dominus uocabatur; sed non accidit seruus domino ut albedo albo, sed potestas quaedam qua seruus coercetur. Quae quoniam sublato deperit seruo, constat non eam per se domino accidere sed per seruorum quodam modo extrinsecus accessum. Non igitur dici potest praedicationem relatiuam quidquam rei de qua dicitur secundum se uel addere uel minuere uel mutare. Quae tota non in eo quod

p.26
est esse consistit, sed in eo quod est in comparatione aliquo modo se habere, nec semper ad aliud sed aliquotiens ad idem. Age enim stet quisquam. Ei igitur si accedam dexter, erit ille sinister ad me comparatus, non quod ille ipse sinister sit, sed quod ego dexter accesserim. Rursus ego sinister accedo, item ille fit dexter, non quod ita sit per se dexter uelut albus ac longus, sed quod me accedente fit dexter atque id quod est a me et ex me est minime uero ex sese. Quare quae secundum rei alicuius in eo quod ipsa est proprietatem non faciunt praedicationem, nihil alternare uel mutare queunt nullamque omnino uariare essentiam. Quocirca si pater ac filius ad aliquid dicuntur nihilque aliud ut dictum est differunt nisi sola relatione, relatio uero non praedicatur ad id de quo praedicatur quasi ipsa sit et secundum rem de qua dicitur, non faciet alteritatem rerum de qua dicitur, sed, si dici potest, quo quidem modo id quod uix intellegi potuit interpretatum est, personarum. Omnino enim magna regulae est ueritas in rebus incorporalibus distantias effici differentiis non locis. Neque accessisse diei potest aliquid deo, ut pater fieret; non enim coepit esse umquam pater eo quod substantialis quidem ei est productio filii, relatiua uero praedicatio patris. Ac si meminimus omnium in prioribus de deo sententiarum, ita cogitemus processisse quidem ex deo patre filium deum et ex utrisque spiritum sanctum; hos, quoniam in-
p.28
corporales sint, minime Iocis distare. Quoniam uero pater deus et filius deus et spiritus sanctus deus, deus uero nullas habet differentias quibus differat ab deo, a nullo eorum differt. Differentiae uero ubi absunt, abest pluralitas; ubi abest pluralitas, adest unitas. Nihil autem aliud gigni potuit ex deo nisi deus; et in rebus numerabilibus repetitio unitatum non facit modis omnibus pluralitatem. Trium igitur idonee constituta est unitas.

Sed quoniam nulla relatio ad se ipsum referri potest, idcirco quod ea secundum se ipsum est praedicatio quae relatione caret, facta quidem est trinitatis numerositas in eo quod est praedicatio relationis, seruata uero unitas in eo quod est indifferentia uel substantiae uel operationis uel omnino eius quae secundum se dicitur praedicationis. Ita igitur substantia continet unitatem, relatio multiplicat trinitatem; atque ideo sola singillatim proferuntur atque separatim quae relationis sunt. Nam idem pater qui filius non est nec idem uterque qui spiritus sanctus. Idem tamen deus est pater et filius et spiritus sanctus, idem iustus idem bonus idem magnus idem omnia quae secundum se poterunt praedicari. Sane sciendum est non semper talem esse relatiuam praedicationem, ut semper ad differens praedicetur, ut est seruus ad dominum; differunt enim. Nam omne aequale aequali aequale est et simile simili simile est et idem ei quod est idem idem est; et similis est relatio in trinitate patris ad filium et utriusque ad spiritum sanctum ut eius quod est idem ad id

p.30
quod est idem. Quod si id in cunctis aliis rebus non potest inueniri, facit hoc cognata caducis rebus alteritas, Nos uero nulla imaginatione diduci sed simplici intellectu erigi et ut quidque intellegi potest ita aggredi etiam intellectu oportet. Sed de proposita quaestione satis dictum est. Nunc uestri normam iudicii exspectat subtilitas quaestionis; quae utrum recte decursa sit an minime, uestrae statuet pronuntiationis auctoritas. Quod si sententiae fidei fundamentis sponte firmissimae opitulante gratia diuina idonea argumentorum adiumenta praestitimus, illuc perfecti operis laetitia remeabit unde uenit effectus. Quod si ultra se humanitas nequiuit ascendere, quantum inbecillitas subtrahit uota supplebunt.