De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Theological Tractates. The Consolation of Philosophy. Stewart, Hugh Fraser and Rand, Edward Kennard, editors. Cambridge, MA, London: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1918.

Tum ego: Platoni, inquam, uehementer assentior, nam me horum iam secundo commemoras, primum quod memoriam corporea contagione, dehinc cum maeroris mole pressus amisi. Tum illa: Si priora, inquit, concessa respicias, ne illud quidem longius aberit quin recorderis quod te dudum nescire confessus es. Quid? inquam. Quibus, ait illa, gubernaculis mundus regatur. Memini, inquam, me inscitiam meam fuisse confessum, sed quid afferas, licet iam prospiciam, planius tamen ex te audire desidero. Mundum, inquit, hunc deo regi paulo ante minime dubitandum putabas. Ne nunc quidem arbitror, inquam, nec umquam dubitandum putabo quibusque in hoc rationibus accedam breuiter exponam. Mundus hic ex tam diuersis contrariisque partibus in unam formam minime conuenisset, nisi unus esset qui tam diuersa coniungeret. Coniuncta uero naturarum ipsa diuersitas inuicem discors dissociaret atque diuelleret, nisi unus esset qui quod nexuit contineret. Non tam uero certus naturae ordo procederet nec tam dispositos motus locis, temporibus, efficientia, spatiis, qualitatibus

p.288
explicarent, nisi unus esset qui has mutationum uarietates manens ipse disponeret. Hoc quidquid est quo condita manent atque agitantur, usitato cunctis uocabulo deum nomino. Tum illa: Cum haec, inquit, ita sentias, paruam mihi restare operam puto ut felicitatis compos patriam sospes reuisas. Sed quae proposuimus intueamur. Nonne in beatitudine sufficientiam numerauimus deumque beatitudinem ipsam esse consensimus? Ita quidem. Et ad mundum igitur inquit, regendum nullis extrinsecus adminiculis indigebit; alioquin si quo egeat, plenam sufficientiam non habebit. Id, inquam, ita est necessarium. Per se igitur solum cuncta disponit. Negari, inquam, nequit. Atqui deus ipsum bonum esse monstratus est. Memini, inquam. Per bonum igitur cuncta disponit, si quidem per se regit omnia quem bonum esse consensimus et hic est ueluti quidam clauus atque gubernaculum quo mundana machina stabilis atque incorrupta seruatur. Vehementer assentior, inquam, et id te paulo ante dicturam tenui licet suspicione prospexi. Credo; inquit, iam enim ut arbitror uigilantius ad cernenda uera oculos deducis. Sed quod dicam non minus ad contuendum patet. Quid? inquam. Cum deus, inquit, omnia bonitatis clauo gubernare iure credatur eademque omnia sicuti docui ad bonum naturali intentione festinent, num dubitari potest quin uoluntaria regantur seque ad disponentis nutum
p.290
ueluti conuenientia contemperataque rectori sponte conuertant? Ita, inquam, necesse est; nec beatum regimen esse uideretur, si quidem detrectantium iugum foret, non obtemperantium salus. Nihil est igitur quod naturam seruans deo contrahe conetur. Nihil, inquam. Quod si conetur, ait, num tandem proficiet quidquam, aduersus eum quem iure beatitudinis potentissimum esse concessimus? Prorsus, inquam, nihil ualeret. Non est igitur aliquid quod summo huic bono uel uelit uel possit obsistere. Non, inquam, arbitror. Est igitur summum, inquit, bonum quod regit cuncta fortiter suauiterque disponit. Tum ego: Quam, inquam, me non modo ea quae conclusa est summa rationum, uerum multo magis haec ipsa quibus uteris uerba delectant, ut tandem aliquando stultitiam magna lacerantem sui pudeat. Accepisti, inquit, in fabulis lacessentes caelum Gigantas; sed illos quoque, uti condignum fuit, benigna fortitudo disposuit. Sed uisne rationes ipsas inuicem collidamus? Forsitan ex huiusmodi conflictatione pulchra quaedam ueritatis scintilla dissiliat. Tuo, inquam, arbitratu. Deum, inquit, esse omnium potentem nemo dubitauerit. Qui quidem, inquam, mente consistat, nullus prorsus ambigat. Qui uero est, inquit, omnium potens, nihil est quod ille non possit. Nihil, inquam. Num igitur deus facere malum potest? Minime, inquam. Malum igitur, inquit, nihil est, cum id facere ille non possit, qui nihil non potest. Ludisne, inquam, me inextricabilem labyrinthum rationibus texens, quae nunc quidem qua egrediaris introeas, nunc uero quo introieris
p.292
egrediare, an mirabilem quendam diuinae simplicitatis orbem complicas? Etenim paulo ante beatitudine incipiens eam summum bonum esse dicebas quam in summo deo sitam loquebare. Ipsum quoque deum summum esse bonum plenamque beatitudinem disserebas; ex quo neminem beatum fore nisi qui pariter deus esset quasi munusculum dabas. Rursus ipsam boni formam dei ac beatitudinis loquebaris esse substantiam ipsumque unum id ipsum esse bonum docebas quod ab omni rerum natura peteretur. Deum quoque bonitatis gubernaculis uniuersitatem regere disputabas uolentiaque cuncta parere nec ullam mali esse naturam. Atque haec nullis extrinsecus sumptis sed ex altero altero fidem trahente insitis domesticisque probationibus explicabas.

Tum illa: Minime, inquit, ludimus remque omnium maximam dei munere quem dudum deprecabantur exegimus. Ea est enim diuinae forma substantiae ut neque in externa dilabatur nec in se externum aliquid ipsa suscipiat, sed, sicut de ea Parmenides ait:

πάντοθεν εὐκύκλου σφαίρης ἐναλίγκιον ὄγκῳ
rerum orbem mobilem rotat, dum se immobilem ipsa conseruat. Quod si rationes quoque non extra petitas sed intra rei quam tractabamus ambitum collocatas agitauimus, nihil est quod admirere, cum Pia tone sanciente didiceris cognatos de quibus loquuntur rebus oportere esse sermones.
p.294

  1. Felix qui potuit boni
  2. Fontem uisere lucidum,
  3. Felix qui potuit grauis
  4. Terrae soluere uincula.
  5. Quondam funera coniugis
  6. Vates Threicius gemens
  7. Postquam flebilibus modis
  8. Siluas currere mobiles.
  9. Amnes stare coegerat,
  10. Iunxitque intrepidum latus
  11. Saeuis cerua leonibus,
  12. Nec uisum timuit lepus
  13. Iam cantu placidum canem,
  14. Cum flagrantior intima
  15. Feruor pectoris ureret,
  16. Nec qui cuncta subegerant
  17. Mulcerent dominum modi,
  18. Inmites superos querens
  19. Infernas adiit domos.
  20. Illic blanda sonantibus
  21. Chordis carmina temperans
  22. Quidquid praecipuis deae
  23. Matris fontibus hauserat,
  24. Quod luctus dabat impotens,
  25. Quod luctum geminans amor,
  26. Deflet Taenara commouens
  27. Et dulci ueniam prece
  28. Vmbrarum dominos rogat.
  29. Stupet tergeminus nouo
  30. Captus carmine ianitor,
  31. Quae sontes agitant metu
  32. p.296
  33. Ultrices scelerum deae
  34. Iam maestae lacrimis madent.
  35. Non Ixionium caput
  36. Velox praecipitat rota
  37. Et longa site perditus
  38. Spernit numina Tantalus.
  39. Vultur dum satur est modis,
  40. Non traxit Tityi iecur.
  41. Tandem, 'Vincimur,' arbiter
  42. Vmbrarum miserans ait, '
  43. Donamus comitem uiro
  44. Emptam carmine coniugem,
  45. Sed lex dona coerceat,
  46. Ne, dum Tartara liquerit,
  47. Fas sit lumina flectere.
  48. Quis legem det amantibus?
  49. Maior lex amor est sibi.
  50. Heu, noctis prope terminos
  51. Orpheus Eurydicen suam
  52. Vidit, perdidit, occidit.
  53. Vos haec fabula respicit
  54. Quicumque in superum diem
  55. Mentem ducere quaeritis.
  56. Nam qui Tartareum in specus
  57. Victus lumina flexerit,
  58. Quidquid praecipuum trahit
  59. Perdit, dum uidet inferos.
p.298

HAEC cum Philosophia dignitate uultus et oris grauitate seruata leniter similiterque cecinisset, tum ego nondum penitus insiti maeroris oblitus intentionem dicere adhuc aliquid parantis abrupi. Et: O, inquam, ueri praeuia luminis quae usque adhuc tua fudit oratio, cum sui speculatione diuina tum tuis rationibus inuicta patuerunt, eaque mihi etsi ob iniuriae dolorem nuper oblita non tamen antehac prorsus ignorata dixisti. Sed ea ipsa est uel maxima nostri causa maeroris, quod, cum rerum bonus rector exsistat, uel esse omnino mala possint uel impunita praetereant; quod solum quanta dignum sit admiratione profecto consideras. At huic aliud maius

p.300
adiungitur. Nam imperante florenteque nequitia uirtus non solum praemiis caret, uerum etiam sceleratorum pedibus subiecta calcatur et in locum facinorum supplicia luit. Quae fieri in regno scientis omnia, potentis omnia sed bona tantummodo uolentis dei nemo satis potest nec admirari nec conqueri.

Tum illa: Et esset, inquit, infinita stuporis omnibusque horribilius monstris, si, uti tu aestimas, in tanti uelut patrisfamilias dispositissima domo uilia uasa colerentur, pretiosa sordescerent. Sed non ita est. Nam si ea quae paulo ante conclusa sunt inconuulsa seruantur, ipso de cuius nunc regno loquimur auctore cognosces semper quidem potentes esse bonos, malos uero abiectos semper atque inbecillos nec sine poena umquam esse uitia nec sine praemio uirtutes, bonis felicia, malis semper infortunata confingere multaque id genus quae sopitis querelis firma te soliditate corroborent. Et quoniam uerae formam beatitudinis me dudum monstrante uidisti, quo etiam sita sit agnouisti, decursis omnibus quae praemittere necessarium puto, uiam tibi quae te domum reuehat ostendam. Pennas etiam tuae menti quibus se in altum tollere possit adfigam, ut perturbatione depulsa sospes in patriam meo ductu, mea semita, meis etiam uehiculis reuertaris.

p.302

  1. Sunt etenim pennae uolucres mihi
  2. Quae celsa conscendant poli.
  3. Quas sibi cum uelox mens induit,
  4. Terras perosa despicit,
  5. Aeris inmensi superat globum,
  6. Nubesque postergum uidet,
  7. Quique agili motu calet aetheris,
  8. Transcendit ignis uerticem,
  9. Donec in astriferas surgat domos
  10. Phoeboque coniungat uias
  11. Aut comitetur iter gelidi senis
  12. Miles corusci sideris,
  13. Vel quocumque micans nox pingitur,
  14. Recurrat astri circulum
  15. Atque ubi iam exhausti fuerit satis,
  16. Polum relinquat extimum
  17. Dorsaque uelocis premat aetheris
  18. Compos uerendi luminis.
  19. Hic regum sceptrum dominus tenet
  20. Orbisque habenas temperat
  21. Et uolucrem currum stabilis regit
  22. Rerum coruscus arbiter.
  23. Huc te si reducem referat uia,
  24. Quam nunc requiris immemor:
  25. ' Haec,' dices, ' memini, patria est mihi,
  26. Hinc ortus, hic sistam gradum.'
  27. Quod si terrarum placeat tibi
  28. Noctem relictam uisere,
  29. Quos miseri toruos populi timent
  30. Cernes tyrannos exules.
p.304

Tum ego: Papae, inquam, ut magna promittis! Nec dubito quin possis efficere; tu modo quem excitaueris ne moreris. Primum igitur, inquit,

bonis semper adesse potentiam, malos cunctis uiribus esse desertos agnoscas licebit, quorum quidem alterum demonstratur ex altero. Nam cum bonum malumque contraria sint, si bonum potens esse constiterit, liquet inbecillitas mali; at si fragilitas clarescat mali, boni firmitas nota est. Sed uti nostrae sententiae fides abundantior sit, alterutro calle procedam nunc hinc nunc inde proposita confirmans.

Duo sunt quibus omnis humanorum actuum constat effectus, uoluntas scilicet ac potestas, quorum si alterutrum desit, nihil est quod explicari queat. Deficiente etenim uoluntate ne aggreditur quidem quisque quod non uult; at si potestas absit, uoluntas frustra sit. Quo fit ut si quem uideas adipisci uelle quod minime adipiscatur, huic obtinendi quod uoluerit defuisse ualentiam dubitare non possis.

Perspicuum est, inquam, nec ullo modo negari potest. Quem uero effecisse quod uoluerit uideas, num etiam potuisse dubitabis? Minime. Quod uero quisque potest, in eo ualidus, quod uero non potest, in hoc imbecillis esse censendus est. Fateor, inquam. Meministine igitur, inquit, superioribus rationibus esse collectum intentionem omnem uoluntatis humanae quae diuersis studiis agitur ad beatitudinem
p.306
festinare? Memini, inquam, illud quoque esse demonstratum. Num recordaris beatitudinem ipsum esse bonum eoque modo, cum beatitudo petitur, ab omnibus desiderari bonum? Minime, inquam, recordor, quoniam id memoriae fixum teneo. Omnes igitur homines boni pariter ac mali indiscreta intentione ad bonum peruenire nituntur? Ita, inquam, consequens est. Sed certum est adeptione boni bonos fieri. Certum. Adipiscuntur igitur boni quod appetunt? Sic uidetur. Mali uero si adipiscerentur quod appetunt bonum, mali esse non possent. Ita est. Cum igitur utrique bonum petant, sed hi quidem adipiscantur, illi uero minime, num dubium est bonos quidem potentes esse, qui uero mali sunt imbecillos? Quisquis, inquam, dubitat, nec rerum naturam nec consequentiam potest considerare rationum.

Rursus, inquit, si duo sint quibus idem secundum naturam propositum sit eorumque unus naturali officio id ipsum agat atque perficiat, alter uero naturale illud officium minime administrare queat, alio uero modo quam naturae conuenit non quidem impleat propositum suum sed imitetur implentem, quemnam horum ualentiorem esse decernis? Etsi coniecto, inquam, quid uelis, planius tamen audire desidero. Ambulandi, inquit, motum secundum naturam esse hominibus num negabis? Minime, inquam. Eiusque rei pedum officium esse naturale num dubitas? Ne hoc quidem, inquam. Si quis igitur pedibus incedere ualens ambulet aliusque cui

p.308
hoc naturale pedum desit officium, manibus nitens ambulare conetur, quis horum iure ualentior existimari potest? Contexe, inquam, cetera; nam quin naturalis officii potens eo qui idem nequeat ualentior sit, nullus ambigat. Sed summum bonum, quod aeque malis bonisque propositum, boni quidem naturali officio uirtutum petunt, mali uero uariam per cupiditatem, quod adipiscendi boni naturale officium non est, idem ipsum conantur adipisci. An tu aliter existimas? Minime, inquam, nam etiam quod est consequens patet. Ex his enim quae concesserim, bonos quidem potentes, malos uero esse necesse est imbecillos. Recte, inquit,

praecurris idque, uti medici sperare solent, indicium est erectae iam resistentisque naturae. Sed quoniam te ad intellegendum promptissimum esse conspicio, crebras coaceruabo rationes. Vide enim quanta uitiosorum hominum pateat infirmitas qui ne ad hoc quidem peruenire queunt ad quod eos naturalis ducit ac paene compelli intentio. Et quid si hoc tam magno ac paene inuicto praeeuntis naturae desererentur auxilio? Considera uero quanta sceleratos homines habeat impotentia. Neque enim leuia aut ludicra praemia petunt, quae consequi atque obtinere non possunt, sed circa ipsam rerum summam uerticemque deficiunt nec in eo miseris contingit effectus quod solum dies noctesque moliuntur; in qua re bonorum uires eminent. Sicut enim eum qui pedibus incedens ad eum locum usque peruenire potuisset, quo nihil ulterius peruium iaceret incessui, ambulandi poten-

p.310
tissimum esse censeres, ita eum qui expetendorum finem quo nihil ultra est apprehendit, potentissimum necesse est iudices. Ex quo fit quod huic obiacet, ut idem scelesti, idem uiribus omnibus uideantur esse deserti. Cur enim relicta uirtute uitia sectantur? Inscitiane bonorum? Sed quid eneruatius ignorantiae caecitate? An sectanda nouerunt? Sed transuersos eos libido praecipitat. Sic quoque intemperantia fragiles qui obluctari uitio nequeunt. An scientes uolentesque bonum deserunt, ad uitia deflectunt? Sed hoc modo non solum potentes esse sed omnino esse desinunt. Nam qui communem omnium quae sunt finem relinquunt, pariter quoque esse desistunt. Quod quidem cuipiam mirum forte uideatur, ut malos, qui plures hominum sunt, eosdem non esse dicamus; sed ita sese res habet. Nam qui mali sunt eos malos esse non abnuo; sed eosdem esse pure atque simpliciter nego.

Nam uti cadauer hominem mortuum dixeris, simpliciter uero hominem appellare non possis, ita uitiosos malos quidem esse concesserim, sed esse absolute nequeam confiteri. Est enim quod ordinem retinet seruatque naturam; quod uero ab hac deficit, esse etiam quod in sua natura situm est derelinquit. 'Sed possunt,' inquies, 'mali.' Ne ego quidem negauerim, sed haec eorum potentia non a uiribus sed ab imbecillitate descendit. Possunt enim mala quae minime ualerent, si in bonorum efficientia manere potuissent. Quae possibilitas eos euidentius nihil posse demonstrat. Nam si, uti paulo ante collegimus, malum nihil est, cum mala tantummodo

p.312
possint, nihil posse improbos liquet.

Perspicuum est. Atque ut intellegas quaenam sit huius potentiae uis, summo bono nihil potentius esse paulo ante definiuimus. Ita est, inquam. Sed idem, inquit, facere malum nequit. Minime. Est igitur, inquit, aliquis qui omnia posse homines putet? Nisi quis insaniat, nemo. Atqui idem possunt mala. Vtinam quidem, inquam, non possent. Cum igitur bonorum tantummodo potens possit omnia, non uero queant omnia potentes etiam malorum, eosdem qui mala possunt minus posse manifestum est. Huc accedit quod omnem potentiam inter expetenda numerandam omniaque expetenda referri ad bonum uelut ad quoddam naturae suae cacumen ostendimus. Sed patrandi sceleris possibilitas referri ad bonum non potest; expetenda igitur non est. Atqui omnis potentia expetenda est; liquet igitur malorum possibilitatem non esse potentiam. Ex quibus omnibus bonorum quidem potentia, malorum uero minime dubitabilis apparet infirmitas ueramque illam Platonis esse sententiam liquet solos quod desiderent facere posse sapientes, improbos uero exercere quidem quod libeat, quod uero desiderent explere non posse. Faciunt enim quaelibet, dum per ea quibus delectantur id bonum quod desiderant se adepturos putant; sed minime adipiscuntur, quoniam ad beatitudinem probra non ueniunt.
p.314

  1. Quos uides sedere celsos solii culmine reges
  2. Purpura claros nitente saeptos tristibus armis
  3. Ore toruo comminantes rabie cordis anhelos,
  4. Detrahat si quis superbis uani tegmina cultus,
  5. Iam uidebit intus artas dominos ferre catenas.
  6. Hinc enim libido uersat auidis corda uenenis.
  7. Hinc flagellat ira mentem fluctus turbida tollens
  8. Maeror aut captos fatigat aut spes lubrica torquet
  9. Ergo cum caput tot unum cernas ferre tyrannos,
  10. Non facit quod optat ipse dominis pressus iniquis.

Videsne igitur quanto in caeno probra uoluantur, qua probitas luce resplendeat? In quo perspicuum est numquam bonis praemia numquam sua sceleribus deesse supplicia. Rerum etenim quae geruntur illud propter quod unaquaeque res geritur, eiusdem rei praemium esse non iniuria uideri potest, uti currendi in stadio propter quam curritur iacet praemium corona. Sed beatitudinem esse idem ipsum bonum

p.316
propter quod omnia geruntur ostendimus. Est igitur humanis actibus ipsum bonum ueluti praemium commune propositum. Atqui hoc a bonis non potest separari neque enim bonus ultra iure uocabitur qui careat bono; quare probos mores sua praemia non relinquunt. Quantumlibet igitur saeuiant mali, sapienti tamen corona non decidet, non arescet. Neque enim probis animis proprium decus aliena decerpit improbitas. Quod si extrinsecus accepto laetaretur, poterat hoc uel alius quispiam uel ipse etiam qui contulisset auferre; sed quoniam id sua cuique probitas confert, tum suo praemio carebit, cum probus esse desierit. Postremo cum omne praemium idcirco appetatur quoniam bonum esse creditur, quis boni compotem praemii iudicet expertem? At cuius praemii? Omnium pulcherrimi maximique. Memento etenim corollarii illius quod paulo ante praecipuum dedi ac sic collige: cum ipsum bonum beatitudo sit, bonos omnes eo ipso quod boni sint fieri beatos liquet. Sed qui beati sint deos esse conuenit. Est igitur praemium bonorum quod nullus deferat dies, nullius minuat potestas, nullius fuscet improbitas, deos fieri. Quae cum ita sint, de malorum quoque inseparabili poena dubitare sapiens nequeat. Nam cum bonum malumque item poenae atque praemium aduersa fronte dissideant, quae in boni praemio uidemus accedere eadem necesse est in mali poena contraria parte respondeant. Sicut igitur probis probitas ipsa fit praemium, ita improbis nequitia ipsa
p.318
supplicium est. Iam uero quisquis afficitur poena, malo se affectum esse non dubitat. Si igitur sese ipsi aestimare uelint, possuntne sibi supplicii expertes uideri quos omnium malorum extrema nequitia non affecit modo uerum etiam uehementer infecit? Vide autem ex aduersa parte bonorum, quae improbos poena comitetur. Omne namque quod sit unum esse ipsumque unum bonum esse paulo ante didicisti, cui consequens est ut omne quod sit id etiam bonum esse uideatur. Hoc igitur modo quidquid a bono deficit esse desistit; quo fit ut mali desinant esse quod fuerant, sed fuisse homines adhuc ipsa humani corporis reliqua species ostentat. Quare uersi in malitiam humanam quoque amisere naturam. Sed cum ultra homines quemque prouehere sola probitas possit, necesse est ut quos ab humana condicione deiecit, infra hominis meritum detrudat improbitas. Euenit igitur, ut quem transformatum uitiis uideas hominem aestimare non possis. Auaritia feruet alienarum opum uiolentus ereptor? Lupi similem dixeris. Ferox atque inquies lingnam litigiis exercet? Cani comparabis. Insidiator occultus subripuisse fraudibus gaudet? Vulpeculis exaequetur. Irae in-temperans fremit? Leonis animum gestare credatur. Pauidus ac fugax non metuenda formidat? Cernis similis habeatur. Segnis ac stupidus torpit? Asinum uiuit. Leuis atque inconstans studia permutat?
p.320
Nihil auibus differt. Foedis inmundisque libidinibus immergitur? Sordidae suis uoluptate detinetur. Ita fit ut qui probitate deserta homo esse desierit, eum in diuinam condicionem transire non possit, uertatur in beluam.

  1. Vela Neritii ducis
  2. Et uagas pelago rates
  3. Eurus appulit insulae,
  4. Pulchra qua residens dea
  5. Solis edita semine
  6. Miscet hospitibus nouis
  7. Tacta carmine pocula.
  8. Quos ut in uarios modos
  9. Vertit herbipotens manus,
  10. Hunc apri facies tegit,
  11. Ille Marmaricus leo
  12. Dente crescit et unguibus.
  13. Hic lupis nuper additus,
  14. Flere dum parat, ululat.
  15. Ille tigris ut Indica
  16. lecta mitis obambulat.
  17. Sed licet uariis malis
  18. Numen Arcadis alitis
  19. Obsitum miserans ducem
  20. Peste soluerit hospitis,
  21. Iam tamen mala remiges
  22. Ore pocula traxerant,
  23. Iam sues Cerealia
  24. p.322
  25. Glande pabula uerterant
  26. Et nihil manet integrum
  27. Voce corpore perditis.
  28. Sola mens stabilis super
  29. Monstra quae patitur gemit.
  30. O leuem nimium manum
  31. Nec potentia gramina.
  32. Membra quae ualeant licet.
  33. Corda uertere non ualent!
  34. Intus est hominum uigor
  35. Arce conditus abdita.
  36. Haec uenena potentius
  37. Detrahunt hominem sibi
  38. Dira quae penitus ineant
  39. Nec nocentia corpori
  40. Mentis uulnere saeuiunt.

Tum ego: Fateor, inquam, nec iniuria dici uideo uitiosos, tametsi humani corporis speciem seruent, in beluas tamen animorum qualitate mutari; sed quorum atrox scelerataque mens bonorum pernicie saeuit, id ipsum eis licere noluissem. Nec licet, inquit, uti conuenienti monstrabitur loco. Sed tamen si id ipsum quod eis licere creditur auferatur, magna ex parte sceleratorum hominum poena releuetur. Etenim quod incredibile cuiquam forte uideatur, infeliciores esse necesse est malos, cum cupita perfecerint, quam si ea quae cupiunt implere non possint. Nam si miserum est uoluisse praua, potuisse miserius est, sine quo uoluntatis miserae

p.324
langueret effectus. Itaque cum sua singulis miseria sit, triplici infortunio necesse est urgeantur quos uideas scelus uelle, posse, perficere. Accedo, inquam, sed uti hoc infortunio cito careant patrandi sceleris possibilitate deserti uehementer exopto. Carebunt, inquit, ocius quam uel tu forsitan uelis uel illi sese aes timent esse carituros. Neque enim est aliquid in tam breuibus uitae metis ita serum quod exspectare longum immortalis praesertim animus putet: quorum magna spes et excelsa facinorum machina repentino atque insperato saepe fine destruitur, quod quidem illis miseriae modum statuit. Nam si nequitia miseros facit, miserior sit necesse est diuturnior nequam; quos infelicissimos esse iudicarem, si non eorum malitiam saltem mors extrema finiret. .Etenim si de prauitatis infortunio uera conclusimus, infinitam liquet esse miseriam quam esse constat aeternam. Tum ego: Mira quidem, inquam, et concessu difficilis inlatio, sed his eam quae prius concessa sunt nimium conuenire cognosco. Recte, inquit, aestimas. Sed qui conclusioni accedere durum putat, aequum est uel falsum aliquid praecessisse demonstrat uel collocationem propositionum non esse efficacem necessariae conclusionis ostendat; alioquin concessis praecedentibus nihil prorsus est quod de inlatione causetur. Nam hoc quoque quod dicam non minus mirum uideatur, sed ex his quae sumpta sunt aeque est necessarium.
p.326
Quidnam? inquam. Feliciores, inquit, esse improbos supplicia luentes quam si eos nulla iustitiae poena coerceat. Neque id nunc molior quod cuiuis ueniat in mentem, corrigi ultione prauos mores et ad rectum supplicii terrore deduci, ceteris quoque exemplum esse culpanda fugiendi, sed alio quodam modo infeliciores esse improbos arbitror impunitos, tametsi nulla ratio correctionis, nullus respectus habeatur exempli. Et quis erit, inquam, praeter hos alius modus? Et illa: Bonos, inquit, esse felices, malos uero miseros nonne concessimus? Ita est, inquam. Si igitur, inquit, miseriae cuiuspiam bonum aliquid addatur, nonne felicior est eo cuius pura ac solitaria sine cuiusquam boni ad-mixtione miseria est? Sic, inquam, uidetur. Quid si eidem misero qui cunctis careat bonis, praeter ea quibus miser est malum aliud fuerit adnexum, nonne multo infelicior eo censendus est cuius infortunium boni participatione releuatur? Quidni? inquam. Sed puniri improbos iustum, impunitos uero elabi iniquum esse manifestum est. Quis id neget? Sed ne illud quidem, ait, quisquam negabit bonum esse omne quod iustum est contraque quod iniustum est malum. Liquere, respondi. 1 Habent igitur improbi, cum puniuntur, quidem boni aliquid adnexum poenam ipsam scilicet quae ratione iustitiae bona est, idemque cum supplicio carent, inest eis aliquid ulterius mali ipsa impunitas quam iniquitatis merito malum esse confessus es.
p.328
Negare non possum. Multo igitur infeliciores improbi sunt iniusta impunitate donati quam iusta ultione puniti. Tum ego: Ista quidem consequentia sunt eis quae paulo ante conclusa sunt. Sed quaeso, inquam, te, nullane animarum supplicia post defunctum morte corpus relinquis? Et magna quidem, inquit, quorum alia poenali acerbitate, alia uero purgatoria clementia exerceri puto. Sed nunc de his disserere consilium non est, Id uero hactenus egimus, ut quae indignissima tibi uidebatur malorum potestas eam nullam esse cognosceres quosque impunitos querebare, uideres numquam improbitatis suae carere suppliciis, licentiam quam cito finiri precabaris nec longam esse disceres intelicioremque fore, si diuturnior, infelicissimam uero, si esset aeterna; post haec miseriores esse improbos iniusta impunitate dimissos quam iusta ultione punitos. Cui sententiae consequens est ut tum demum grauioribus suppliciis urgeantur, cum impuniti esse creduntur.

Tum ego: Cum tuas, inquam, rationes considero, nihil dici uerius puto. At si ad hominum iudicia reuertar, quis ille est cui haec non credenda modo sed saltem audienda uideantur? Ita est, inquit illa. Nequeunt enim oculos tenebris assuetos ad lucem perspicuae ueritatis attollere, similesque auibus sunt quarum intuitum nox inluminat dies caecat. Dum enim non rerum ordinem, sed suos

p.330
intuentur affectus, uel licentiam uel impunitatem scelerum putant esse felicem. Vide autem quid aeterna lex sauciat. Melioribus animum conformaueris, nihil opus est iudice praemium deferente tu te ipse excellentioribus addidisti. Studium ad peiora deflexeris, extra ne quaesieris ultorem. Tu te ipse in deteriora trusisti, ueluti si uicibus sordidam humum caelumque respicias, cunctis extra cessantibus ipsa cernendi ratione nunc caeno nunc sideribus interesse uidearis. At uulgus ista non respicit Quid igitur? Hisne accedamus quos beluis similes esse monstrauimus? Quid si quis amisso penitus uisu ipsum etiam se habuisse obliuisceretur intuitum nihilque sibi ad humanam perfectionem deesse arbitraretur, num uidentes eadem caecos putaremus? Nam ne illud quidem adquiescent quod aeque ualidis rationum nititur firmamentis: infeliciores eos esse qui faciant quam qui patiantur iniuriam. Vellem, inquam, has ipsas audire rationes. Omnem, inquit, improbum num supplicio dignum negas? Minime. Infelices uero esse qui sint improbi multipliciter liquet. Ita, inquam. Qui igituir supplicio digni sunt miseros esse non dubitas? Conuenit, inquam. Si igitur cognitor, ait, resideres, cui supplicium inferendum putares, eine qui fecisset an qui pertulisset iniuriam? Nec ambigo, inquam, quin perpesso satisfacerem dolore facientis. Miserior igitur tibi iniuriae in lator quam acceptor esse uideretur. Consequitur,
p.332
inquam. Hinc igitur aliis de causis ea radice nitentibus, quod turpitudo suapte natura miseros faciat, apparet inlatam cuilibet iniuriam non accipientis sed inferentis esse miseriam. Atqui nunc, ait, contra faciunt oratores. Pro his enim qui graue quid acerbumque perpessi sunt miserationem iudicum excitare conantur, cum magis admittentibus iustior miseratio debeatur; quos non ab iratis sed a propitiis potius miserantibusque accusatoribus ad iudicium ueluti aegros ad medicum duci oportebat, ut culpae morbos supplicio resecarent. Quo pacto defensorum opera uel tota frigeret, uel si prodesse hominibus mallet, in accusationis habitum uerteretur. Ipsi quoque improbi, si eis aliqua rimula uirtutem relictam fas esset aspicere uitiorumque sordes poenarum cruciatibus se deposituros uiderent compensatione adipiscendae probitatis, nec hos cruciatus esse ducerent defensorumque operam repudiarent ac se totos accusatoribus iudicibusque permitterent. Quo fit ut apud sapientes nullus prorsus odio locus relinquatur. Nam bonos quis nisi stultissimus oderit? Malos uero odisse ratione caret. Nam si, uti corporum languor, ita uitiositas quidam est quasi morbus animorum, cum aegros corpore minime dignos odio sed potius miseratione iudicemus, multo magis non insequendi sed miserandi sunt quorum mentes omni languore atrocior urget improbitas.
p.334