De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Theological Tractates. The Consolation of Philosophy. Stewart, Hugh Fraser and Rand, Edward Kennard, editors. Cambridge, MA, London: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1918.

  1. Carmina qui quondam studio florente peregi,
  2. Flebilis heu maestos cogor inire modos.
  3. Ecce mihi lacerae dictant scribenda Camenae
  4. Et ueris elegi fletibus ora rigant
  5. Has saltem nullus potuit peruincere terror,
  6. Ne nostrum comites prosequerentur iter.
  7. Gloria felicis olim uiridisque iuuentae
  8. Solantur maesti nunc mea fata senis.
  9. Venit enim properata malis inopina senectus
  10. Et dolor aetatem iussit inesse suam.
  11. Intempestiui funduntur uertice cani
  12. Et tremit effeto corpore laxa cutis.
  13. Mors hominum felix quae se nec dulcibus annis
  14. Inserit et maestis saepe uocata uenit.
  15. Eheu quam surda miseros auertitur aure
  16. Et flentes oculos claudere saeua negat.
  17. p.130
  18. Dum leuibus male fida bonis fortuna falleret,
  19. Paene caput tristis merserat hora meum.
  20. Nunc quia fallacem mutauit nubila uultum,
  21. Protrahit ingratas impia uita moras.
  22. Quid me felicem totiens iactastis amici?
  23. Qui cecidit, stabili non erat ille gradu.