De consolatione philosophiae
Boethius
Boethius. Theological Tractates. The Consolation of Philosophy. Stewart, Hugh Fraser and Rand, Edward Kennard, editors. Cambridge, MA, London: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1918.
- Carmina qui quondam studio florente peregi,
- Flebilis heu maestos cogor inire modos.
- Ecce mihi lacerae dictant scribenda Camenae
- Et ueris elegi fletibus ora rigant
- Has saltem nullus potuit peruincere terror,
- Ne nostrum comites prosequerentur iter.
- Gloria felicis olim uiridisque iuuentae
- Solantur maesti nunc mea fata senis.
- Venit enim properata malis inopina senectus
- Et dolor aetatem iussit inesse suam.
- Intempestiui funduntur uertice cani
- Et tremit effeto corpore laxa cutis.
- Mors hominum felix quae se nec dulcibus annis
- Inserit et maestis saepe uocata uenit.
- Eheu quam surda miseros auertitur aure
- Et flentes oculos claudere saeua negat.
p.130- Dum leuibus male fida bonis fortuna falleret,
- Paene caput tristis merserat hora meum.
- Nunc quia fallacem mutauit nubila uultum,
- Protrahit ingratas impia uita moras.
- Quid me felicem totiens iactastis amici?
- Qui cecidit, stabili non erat ille gradu.