De consolatione philosophiae
Boethius
Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.
- Quaenam discors foedera rerum
- causa resolvit? Quis tanta deus
- veris statuit bella duobus,
- ut, quae carptim singula constent,
- eadem nolint mixta iugari?
- An nulla est discordia. veris
- semperque sibi certa cohaerent,
- sed mens caecis obruta membris
- nequit oppressi luminis igne
- rerum tenues noscere nexus[*](?)
- Sed cur tanto flagrat amore
- veri tectas reperire notas?
- Scitne, quod appetit anxia nosse?
- Sed quis nota scire laborat?
- At si nescit, quid caeca petit?
- Quis enim quicquam nescius optet
- aut quis valeat nescita sequi
- quove inveniat? Quis reppertam
- queat ignarus noscere formam?
- An, cum mentem cerneret altam,