De consolatione philosophiae
Boethius
Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.
- puro clarum lumine Phoebum
- melliflui canit oris Homerus,
- qui tamen intima viscera terrae
- non valet aut pelagi radiorum
- infirma perrumpere luce.
- Haud sic magni conditor orbis;
- huic ex alto cuncta tuenti
- nulla terrae mole resistunt,
- non nox atris nubibus obstat[*](.)
- Quae sint, quae fuerint veniantque,
- uno mentis cernit in ictu;
- quem, quia respicit omnia solus,