De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Simile est, quod humana ratio divinam intellegentiam futura. nisi ut ipsa cognoscit, non putat intueri.

Nam ita disseris: Si qua certos ac necessarios habere non videantur eventus, ea certo eventura praesciri nequeunt.

Harum igitur rerum nulla est praescientia, quam si etiam in his esse credamus, nihil erit, quod non ex necessitate proveniat.

Si igitur, uti rationis participes sumus, ita divinae iudicium mentis habere possemus, sicut imaginationem sensumque rationi cedere oportere iudicavimus, sic divinae sese menti humanam summittere rationem iustissimum censeremus.

Quare in illius summae intellegentiae cacumen, si possumus, erigamur; illic enim ratio videbit, quod in se non potest intueri, id autem est, quonam modo etiam, quae certos exitus non habent, certa tamen videat ac definita praenotio neque id sit opinio, sed summae potius scientiae nullis terminis inclusa simplicitas.

  1. Quam variis terras animalia permeant figuris!
  2. Namque alia extento sunt corpore pulveremque verrunt
  3. continuumque trahunt vi pectoris incitata sulcum;
  4. sunt quibus alarum levitas vaga verberetque ventos
  5. et liquido longi spatia aetheris enatet volatu;
  6. haec pressisse solo vestigia gressibusque gaudent
  7. vel virides campos transmittere vel subire silvas.
  8. Quae variis videas licet omnia discrepare formis,
  9. prona tamen facies hebetes valet ingravare sensus;
  10. unica gens hominum celsum levat altius cacumen,
  11. atque levis recto stat corpore despicitque terras.
  12. [*]( 30 cf. Cic. Leg. I 26. Ov. Met. I 85 sq. Sa!l. Cat. J, I. Prud. Contra Symm. II 262 )[*]( 12 possimus T1V1K Peip. possemis L* 13 credere V1K1 )[*](TLVK)[*]( 21 permanaent K1, ut ttj. Z\' )
    122
  13. Haec, nisi terrenus male desipis, ammonet figura:
  14. Qui recto caelum vultu petis exserisque frontem,
  15. in sublime feras animum quoque, ne gravata pessum
  16. inferior sidat mens corpore celsius levato.