De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Harum igitur rerum nulla est praescientia, quam si etiam in his esse credamus, nihil erit, quod non ex necessitate proveniat.

Si igitur, uti rationis participes sumus, ita divinae iudicium mentis habere possemus, sicut imaginationem sensumque rationi cedere oportere iudicavimus, sic divinae sese menti humanam summittere rationem iustissimum censeremus.

Quare in illius summae intellegentiae cacumen, si possumus, erigamur; illic enim ratio videbit, quod in se non potest intueri, id autem est, quonam modo etiam, quae certos exitus non habent, certa tamen videat ac definita praenotio neque id sit opinio, sed summae potius scientiae nullis terminis inclusa simplicitas.

  1. Quam variis terras animalia permeant figuris!
  2. Namque alia extento sunt corpore pulveremque verrunt
  3. continuumque trahunt vi pectoris incitata sulcum;
  4. sunt quibus alarum levitas vaga verberetque ventos
  5. et liquido longi spatia aetheris enatet volatu;
  6. haec pressisse solo vestigia gressibusque gaudent
  7. vel virides campos transmittere vel subire silvas.
  8. Quae variis videas licet omnia discrepare formis,