De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

sensibus, sed illo uno ictu mentis formaliter, ut ita dicam, cuncta prospiciens. Ratio quoque, cum quid universale respicit, nec imaginatione nec sensibus utens imaginabilia.

vel sensibilia comprehendit. Haec est enim, quae conceptionis suae universale ita definit:

homo est animal bipes rationale. Quae cum universalis notio sit, tum imaginabilem sensibilemque esse rem nullus ignorat, quod illa non imaginatione vel sensu, sed in rationali conceptione considerat.

Imaginatio quoque. tametsi ex sensibus visendi formandique figuras sumpsit exordium, sensu tamen absente sensibilia quaeque collustrat non sensibili.

sed imaginaria ratione iudicandi. Videsne igitur, ut in cognoscendo cuncta sua potius facultate quam eorum, quae cognoscuntur, utantur?

Neque id iniuria; nam cum omne iudicium iudicantis actus exsistat, necesse est, ut suam quisque operam non ex aliena. sed ex propria potestate perficiat.

  1. Quondam Porticus attulit
  2. obscuros nimium senes,
  3. qui sensus et imagines
  4. e corporibus extimis
  5. credant mentibus imprimi,