De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Auferetur igitur unicum illud inter homines deumque : commercium sperandi scilicet ac deprecandi, si quidem iustae humilitatis pretio inaestimabilem vicem divinae gratiae promeremur, qui solus modus est, quo cum deo colloqui [*]( 3 Hor. Sat. II 5,59; cf-. Cic. Nat. deor. I 70 ) [*]( -1 fert P difFert Bentley (ad Horat.) 2 ridienlo om. P )[*](PTLVDKE) [*]( I? futura P 24 esset Schepss potest P 29 praeconio P 30 pro- Oteremnr (emur in f<M.) T promereremar Schepss ) [*]( LXVn. Boethtas, Cone. (Weinberger.) ) [*]( 8 )

114
homines posse videantur illique inaccessae luci prius quoque, quam impetrent, ipsa, supplicandi ratione coniungi.

Quae si recepta. futurorum necessitate nihil virium habere

credantur, quid erit, quo summo illi rerum principi conecti atque adhaerere possimus? Quare necesse erit humanum genus, uti paulo ante cantabas, dissaeptum atque disiunctum suo fonte fatiscere.

  1. Quaenam discors foedera rerum
  2. causa resolvit? Quis tanta deus
  3. veris statuit bella duobus,
  4. ut, quae carptim singula constent,
  5. eadem nolint mixta iugari?
  6. An nulla est discordia. veris
  7. semperque sibi certa cohaerent,
  8. sed mens caecis obruta membris
  9. nequit oppressi luminis igne
  10. rerum tenues noscere nexus[*](?)
  11. Sed cur tanto flagrat amore
  12. veri tectas reperire notas?
  13. Scitne, quod appetit anxia nosse?
  14. Sed quis nota scire laborat?
  15. At si nescit, quid caeca petit?
  16. Quis enim quicquam nescius optet
  17. aut quis valeat nescita sequi