De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

evenire provisa, quod ad perimendam arbitrii libertatem solum satis est. lam vero quam praeposterum est, ut aeter-

nae praescientiae temporalium rerum eventus causa esse dicatur! Quid est autem aliud arbitrari ideo deum futura,

quoniam sunt eventura, providere, quam putare, quae olim acciderunt, causam summae illius esse providentiae? Ad haec sicuti, cum quid esse scio, id ipsum esse necesse est, ita, cum quid futurum novi, id ipsum futurum esse necesse est; sic ut igitur, ut eventus praescitae rei nequeat evitari.

Postremo si quid aliquis aliorsum, atque sese res habet,

existimet, id non modo scientia non est, sed est opinio fallax ab scientiae veritate longe diversa. Quare si quid ita futu-

rum est, ut eius certus ac necessarius non sit eventus, id eventurum esse praesciri qui poterit? Sicut enim scientia ipsa impermixta.

est falsitati. ita id, quod ab ea concipitur, esse aliter, atque concipitur, nequit. Ea, namque causa est, cur mendacio scientia. careat, quod se ita rem quamque habere necesse est, uti eam sese habere scientia comprehendit.

Quid igitur, quonam modo deus haec incerta. futura praenoscit?

Nam si inevitabiliter eventura. censet, quae

etiam non evenire possibile est, fallitur, quod non sentire modo nefas est, sed etiam voce proferre. At si ita, uti sunt, ita ea futura esse decernit, ut aeque vel fieri ea vel non fieri posse cognoscat, quae est haec praescientia, quae nihil [*](PTLVDKE) [*](6 ab TLV1DK 7 prorisa om. T2V2E2 Peip.; cf. Eng. 13 esse — id ipsam in my. T 11 sq. ita — necesse est om. PD1 novi — futurum om. V1 21 ab om. Т2L1 23 aereat P 24 nti etiam P 26 qui P 28 quod nec sentire P 30 decernet P )

113
certum, nihil stabile comprehendit?

Aut quid hoc refert vaticinio illo ridiculo Tiresiae

  1. Quicquid dicam, aut erit aut non
  2. ?

Quid etiam divina providentia humana opinione praestiterit, si uti homines incerta, iudicat, quorum est incertus eventus?

Quodsi apud illum rerum omnium certissimum fontem nihil incerti esse potest, certus eorum est eventus, quae futura firmiter ille praescierit.

Quare nulla est humanis consiliis actionibusque libertas, quas divina mens sine falsitatis errore cuncta prospiciens ad unum alligat et constringit eventum.