De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Sed non idcirco quisque sedet, quoniam vera est opinio, sed haec potius vera est, quoniam quempiam sedere praecessit.

Ita cum [*]( 8 provisa P 9 praesentia PK1 16 (est eras.) hoc T 19 ce- )[*](PTLVDKE) [*](cessitas TV Aur.LaudKE 20 in futurum (an otH.) P faturarumZ* fQtara y necessitate K1 26 at T1 Peip. est conversa P 27 copiam P 28 est om. P )

112
causa veritatis ex altera parte procedat, inest tamen communis in utraque necessitas.

Similia de providentia futurisque rebus ratiocinari patet; nam etiam si idcirco, quoniam futura sunt, providentur, non vero ideo, quoniam providentur, eveniunt, nihilo minus tamen a deo vel ventura provideri vel provisa necesse est

evenire provisa, quod ad perimendam arbitrii libertatem solum satis est. lam vero quam praeposterum est, ut aeter-

nae praescientiae temporalium rerum eventus causa esse dicatur! Quid est autem aliud arbitrari ideo deum futura,

quoniam sunt eventura, providere, quam putare, quae olim acciderunt, causam summae illius esse providentiae? Ad haec sicuti, cum quid esse scio, id ipsum esse necesse est, ita, cum quid futurum novi, id ipsum futurum esse necesse est; sic ut igitur, ut eventus praescitae rei nequeat evitari.

Postremo si quid aliquis aliorsum, atque sese res habet,

existimet, id non modo scientia non est, sed est opinio fallax ab scientiae veritate longe diversa. Quare si quid ita futu-

rum est, ut eius certus ac necessarius non sit eventus, id eventurum esse praesciri qui poterit? Sicut enim scientia ipsa impermixta.

est falsitati. ita id, quod ab ea concipitur, esse aliter, atque concipitur, nequit. Ea, namque causa est, cur mendacio scientia. careat, quod se ita rem quamque habere necesse est, uti eam sese habere scientia comprehendit.

Quid igitur, quonam modo deus haec incerta. futura praenoscit?

Nam si inevitabiliter eventura. censet, quae