De consolatione philosophiae
Boethius
Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.
- Quos vides sedere celsos solii culmine reges,
- purpura claros nitente, saeptos tristibus armis,
- ore torvo comminantes, rabie cordis anhelos,
- detrahat si quis superbis vani tegmina cultus,
- iam videbit intus artas dominos ferre catenas;
- hinc enim libido versat avidis corda venenis,
- hinc flagellat ira mentem fluctus turbida tollens,
- maeror aut captus fatigat aut spes lubrica torquet.
- Ergo cum caput tot unum cernas ferre tyrannos,
- non facit, quod optat ipse, dominis pressus iniquis. [*]((10))