De consolatione philosophiae
Boethius
Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.
- Sunt etenim pennae volucres mihi,
- quae celsa conscendant poli;
- quas sibi cum velox mens induit,
- terras perosa despicit. [*]( 30 de Prudentio cf. Huttineer 1900, 43 sq. )[*]( 4 magis T 6 loco VI 12 colorentur TLl 16 mbecmes )[*](v)[*](PV1KE 19 firmate Tl firmitate PKl firmata V 23 pinnas T1V1D Peip. 25 dictu T1 ductu s. s. dictione F 26 reue*aris V 27 Pinnae T1V1D Peip. )
- aeris immensi superat globum
- nubesque postergum videt,
- quique agili motu calet aetheris,
- transcendit ignis verticem,
- donec in astriferas surgat domos
- Phoeboque coniungat vias
- aut comitetur iter gelidi senis
- miles corusci sideris,
- vel, quocumque micans nox pingitur,
- recurrat astri circulum
- atque, ubi iam exhausti fuerit satis,
- polum relinquat extimum
- dorsaque velocis premat aetheris
- compos verendi luminis.
- Hic regum sceptrum dominus tenet
- orbisque habenas temperat
80