De consolatione philosophiae
Boethius
Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.
Iamne igitur vides, quid haec omnia, quae diximus,
consequatur? — Quidnam? inquam. — Omnem, inquit, bonam prorsus esse fortunam.
— Et qui id, inquam, fieri potest? — Attende, inquit. Cum omnis fortuna vel iucunda. -vel aspera, tum remunerandi exercendive bonos, tum puniendi corrigendive improbos causa deferatur, omnis bona,
quam vel iustam constat esse vel utilem. — Nimis quidem, inquam, vera ratio et, si quam paulo ante docuisti providentiam fatumve considerem firmis viribus nixa sententia.
Sed eam si placet, inter eas, quas inopinabiles paulo ante posuisti, numeremus. — Qui? inquit. — Quia. id hominum
sermo communis usurpat et quidem crebro quorundam malam esse fortunam. — Visne igitur, inquit, paulisper vulgi sermonibus accedamus, ne nimium velut ab humanitatis usu recessisse videamur?
— Ut placet, inquam. — Nonne igitur bonum censes esse, quod prodest?
— ita, est, inquam.
— Quae vero aut exercet aut corrigit, prodest. - Fateor, inquam. — Bona, igitur? — Quidni? — Sed haec eorum est, qui vel in virtute positi contra aspera bellum gerunt vel a vitiis declinantes virtutis iter arripiunt.
— Negare, inquam, nequeo. — Quid vero iucunda, quae in praemium tribuitur bonis, num vulgus malam esse decernit? — Nequaquam, verum uti est.