De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Alios in cladem meritam praecipitavit indigne acta felicitas, quibusdam permissum puniendi ius, ut exercitii bonis et malis esset causa supplicii.

Nam ut probis atque improbis nullum foedus est, ita ipsi inter se improbi nequeunt convenire.

Quidni, cum a semet ipsis discerpentibus conscientiam vitiis quisque dissentiat faciantque saepe, quae, cum gesserint, non fuisse gerenda, decernant?

Ex quo saepe summa illa. providentia, protulit insigne miraculum, ut malos mali bonos facerent.

Nam dum iniqua sibi a pessimis quidam perpeti videntur, noxiorum odio flagrantes ad virtutis frugem rediere, dum se eis dissimiles student esse, quos oderant. Sola est enim divina.

vis, cui mala. quoque bona. sint, cum eis competenter utendo a.Iiemus boni elicit effectum. Ordo enim quidam cuncta.

eomplectitur. ut, quod adsignata ordinis ratione decesserit, hoc licet in alium, tamen ordinem relabatur, ne quid in regno providentiae liceat temeritati. [*]( 6 exacervare PT1L1VDK 9 spectans T\'Z et spectans Aur.2 )[*](PTLVDK) [*](expectans rel. fctp. (αἰσϑανμενος Plan.) 10 rei PMJmaM: <-/. Eng. 13 ***acta r (auct erasum esse putarit Peip.) aucta F (probat Schepss) ducta in mg. T* ac P ἐπενεχϑεīσα Plan. 15 foedus ita nt ipsi P 17 dissentiant faciatque P 18 fuissent P 23 redire P redigere L1 24 student om. P 27 〈ab〉 adsignata T2LV2 )

102

  1. Ἀργαλέον δέ με ταῦτα θεὸν ὣς πάντ\' ἀγορεύειν.

Neque enim fas est homini cunctas divinae operae machinas vel ingenio comprehendere vel explicare sermone. Hoc tantum perspexisse sufficiat, quod naturarum omnium proditor deus idem ad bonum dirigens cuncta disponat dumque ea, quae protulit in sui similitudinem, retinere festinat,

malum omne de rei publicae suae terminis per fatalis seriem necessitatis eliminet. Quo fit, ut, quae in terris abundare

creduntur, si disponentem providentiam spectes, nihil usquam mali esse perpendas. Sed video te iam dudum et pondere quaestionis oneratum et rationis prolixitate fatiga-tum aliquam carminis exspectare dulcedinem; accipe igitur haustum, quo refectus firmior in ulteriora contendas.

  1. Si vis celsi iura, Tonantis
  2. pura sollers cernere mente,
  3. aspice summi culmina caeli;
  4. illic iusto foedere rerum
  5. veterem servant sidera pacem.
  6. Non sol rutilo concitus igne
  7. gelidum Phoebes impedit axem
  8. nec, quae summo vertice mundi