De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Hic ego: Video, inquam, quae sit vel felicitas vel

miseria in ipsis proborum atque improborum mentis constituta. Sed in hac ipsa fortuna populari non nihil boni mali inesse perpendo; neque enim sapientum quisquam exsul inops ignominiosusque esse malit potius quam pollens

opibus, honore reverendus, potentia validus in sua permanens urbe florere. !Sic enim cianus testatiusque sapientiae tractatur officium, cum in contingentes populos regentium quodam modo beatitudo transfunditur, cum praesertim carcer ceteraque legalium tormenta. poenarum perniciosis

potius civibus, propter quos etiam constitutae sunt, debeantur. Cur haec igitur versa vice mutentur scelerumque supplicia bonos premant praemia virtutum mali rapiant,

vehementer ammiror, quaeque tam iniustae confusionis ratio videatur, ex te scire desidero. Minus etenim mirarer, si misceri omnia fortuitis casibus crederem.

Nunc stuporem meum deus rector exaggerat. Qui cum saepe bonis iucunda, malis aspera contraque bonis dura tribuat, malis optata

concedat, nisi causa deprehenditur, quid est, quod a fortuitis casibus differre videatur? — Nec mirum, inquit, si quid ordinis ignorata. ratione temerarium confusumque credatur; sed tu quamvis causam tantae dispositionis ignores, tamen, quoniam bonus mundum rector temperat, recte fieri cuncta ne dubites.