De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

memento etenim corollarii illius, quod paulo ante praecipuum dedi, ac sic collige. Cum ipsum bonum

beatitudo sit, bonos omnes eo ipso, quod boni sint, fieri beatos liquet. Sed qui beati sint, deos esse convenit, est

igitur praemium bonorum, quod nullus deterat dies, nullius minuat potestas, nullius fuscet improbitas, deos fieri. Quae cum ita sint, de malorum quoque inseparabili poena. dubitare sapiens nequeat; nam cum bonum malumque, item poenae atque praemium adversa fronte dissideant, quae in

boni praemio videmus accedere, eadem necesse est in mali poena contraria parte respondeant. Sicut igitur probis probitas ipsa fit praemium, ita improbis nequitia ipsa suppliciunt\'est.

lam vero quisquis afficitur poena, malo se affectum esse non dubitat. Si igitur sese ipsi aestimare verum, possuntne sibi supplicii expertes videri, quos - omnium malorum extremum - nequitia non affecit modo, verum etiam vehementer infecit?

Vide autem ex adversa parte bonorum, quae improbos poena comitetur; omne namque, quod sit, unum esse ipsum-