De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Et quoniam verae formam beatitudinis me dudum monstrante vidisti, quo etiam sita sit, agnovisti, decursis omnibus, quae praemittere necessarium puto, viam tibi quae te domum revehat, ostendam.

Pennas etiam tuae menti, quibus se in altum tollere possit, adfigam. ut perturbatione depulsa sospes in patriam meo ductu, mea semita, meis etiam vehiculis revertaris.

  1. Sunt etenim pennae volucres mihi,
  2. quae celsa conscendant poli;
  3. quas sibi cum velox mens induit,
  4. terras perosa despicit.
  5. [*]( 30 de Prudentio cf. Huttineer 1900, 43 sq. )[*]( 4 magis T 6 loco VI 12 colorentur TLl 16 mbecmes )[*](v)[*](PV1KE 19 firmate Tl firmitate PKl firmata V 23 pinnas T1V1D Peip. 25 dictu T1 ductu s. s. dictione F 26 reue*aris V 27 Pinnae T1V1D Peip. )
    80
  6. aeris immensi superat globum
  7. nubesque postergum videt,
  8. quique agili motu calet aetheris,
  9. transcendit ignis verticem,
  10. donec in astriferas surgat domos
  11. Phoeboque coniungat vias
  12. aut comitetur iter gelidi senis
  13. miles corusci sideris,
  14. vel, quocumque micans nox pingitur,
  15. recurrat astri circulum
  16. atque, ubi iam exhausti fuerit satis,
  17. polum relinquat extimum
  18. dorsaque velocis premat aetheris
  19. compos verendi luminis.