De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Quid autem de corporis voluptatibus loquar, quarum appetentia quidem plena est anxietatis, satietas vero paenitentiae? Quantos illae morbos.

quam intolerabiles dolores quasi quendam fructum nequitiae fruentium solent -esse corporibus!

Quarum motus quid habeat iucunditatis, ignoro; tristes vero esse voluptatum exitus, quisquis reminisci libidinum suarum volet, intelleget.

Quae si beatos explicare possunt, nihil causae est, quin pecudes quoque beatae esse dicantur. quarum omnis ad explendam corporalem lacunam festinat intentio.

Honestissima quidem coniugis foret liberorumque iucunditas, sed nimis e natura dictum est nescio quem filios invenisse tortores; quorum [*]( 7\'3\'8 Mart. Cap. 427, 7 (299, 261: cornua lnnae 15 ef. Cic. Hori. G6 74, 73/80, 74/81, Plasberg 77, Dienel 1914, 7 26 cf Soph. Ant. 645sqq.: δστις δ\'ἀνωϕέλητα ϕιτύει τέϰνα, i Tt åv εἴποις allo πλὴν αὑτω̜̃ πόνους ϕῡσαι; Euen. fr. 6: ἢδέος ἢ λύπη παῑς πατρὶ πάντα χρόνον st. Eth. 1119b ssqq. non recte adferri videtur) ) [*]( sid.5 degenerent T2L Aur.2 DE (probat Schepsi 9 om. P et )[*](PTLVDK) [*](sid. T2LV2 Aur. K Laud2 E (Cally) 24 lacinam P lueinam ut trid. V1 s. s. -i. retentio aque dr) 26 tortorem PLV1 Aur. DK Laud E1 )

58

quam sit mordax quaecumque condicio, neque alias expertum te neque nunc anxium necesse est ammonere. In quo Euripidis mei sententiam probo, qui carentem liberis infortunio dixit esse felicem.