De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Nam quid ego de regum familiaribus disseram — cum regna ipsa tantae imbecillitatis plena demonstrem — quos quidem regia potestas saepe incolumis, saepe autem lapsa prosternit?

Nero Senecam familiarem praeceptoremque suum ad eligendae - mortis coegit arbitrium, Papinianum diu inter aulicos potentem militum gladiis Antoninus obiecit.

Atqui uterque potentiae suae renuntiare voluerunt, quorum Seneca opes etiam suas tradere Neroni seque in otium conferre conatus est; sed dum ruituros moles ipsa trahit, neuter, quod voluit. effecit. Quae est igitur ista potentia.

quam pertimescunt habentes, quam nec cum habere velis. tutus sis et, cum deponere cupias, vitare non possis?

An praesidio sunt ci, quos non virtus, sed fortuna conciliat? Sed quem felicitas amicum fecit, infortunium faciet inimicum.

Quae vero pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus?

  1. Qui se volet esse potentem,
  2. animos domet ille feroces