De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

hi felicissimum putant voluptate r diffluere. Sunt etiam, qui horum fines causasque alterutro permutent, ut qui divitias ob potentiam voluptatesque

desiderant vel qui potentiam seu pecuniae causa seu proferendi nominis petunt. In his igitur ceterisque talibus humanorum actuum votorumque versatur intentio veluti nobilitas favorque popularis, quae videntur quandam claritudinem comparare, uxor ac liberi, quae iucunditatis gratia petuntur; amicorum vero quod sanctissimum quidem genus est, non in fortuna, sed in virtute numeratur,

reliquum vero vel potentiae causa vel delectationis assumitur. Iam vero corporis bona promptum est ut ad superiora referantur; robur enim magnitudoque videtur

praestare valentiam, pulchritudo atque velocitas celebritatem, salubritas voluptatem. Quibus omnibus solam beatitudinem desiderari liquet; nam quod quisque prae ceteris petit, id summum esse iudicat bonum. Sed summum bonum beatitudinem esse definivimus; quare beatum esse iudicat statum, quem prae ceteris quisque desiderat.

Habes igitur ante oculos propositam fere formam felicitatis humanae: opes, honores, potentiam, gloriam. voluptates. Quae quidem sola considerans Epicurus con-. sequenter sibi summum bonum voluptatem esse constituit, quod cetera omnia iucunditatem animo videantur afferre.

Sed ad hominum studia revertor, quorum animus etsi caligante memoria tamen bonum suum repetit.

sed velut ebrius, domum quo tramite revertatur, ignorat. Num enim [*]( 24 Epic. fr. 348 (Aug. Civ. XIX 1) 27/28 cf. Plat. Rep. 51se. Klingner 30, 38 ) [*](PFCLVDKE) [*](7 appetunt CW Peip. 12 numerantur E1 W Peip. 15 magnitudo quae (bonum esse ex est?) quod ab omnibus petitur) P 19 indicat esse F bonum iudicat P 23 honoresq; P 24 voluptatem W Peip. 28 ueluti W Peip. )

49
videntur errare hi, qui nihilo indigere nituntur? Atqui non est aliud, quod aeque perficere beatitudinem possit quam copiosus bonorum omnium status nec alieni egens, sed sibi ipse sufficiens.

Num vero labuntur hi, qui, quod sit optimum, id etiam reverentiae cultu dignissimum putent? Minime; neque enim vile quiddam contemnendumque est, quod adipisci omnium fere mortalium laborat intentio.

An in bonis non est numeranda potentia? Quid igitur, num imbecillum ac sine viribus aestimandum est, quod omnibus rebus constat esse praestantius?

An claritudo nihili pendenda est? Sed sequestrari nequit, quin omne, quod excellentissimum sit, id etiam videatur esse clarissimum.