De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

extrinsecus sumptis, sed ex altero (altero) fidem trahente insitis domesticisque probationibus explicabas. — Tum illa:

Minime, inquit, ludimus remque omnium maximam dei munere, quem dudum deprecabamur, exegimus. Ea est enim divinae forma substantiae, ut neque in externa dilabatur nec in se externum aliquid ipsa suscipiat, sed, sicut de ea Parmenides ait,

πάντοϑεν εὐϰύϰλου σϕαίϱης ἐναλιγϰιον ὄγϰῳ

rerum orbem mobilem rotat, dum se immobilem ipsa conservat. Quodsi rationes quoque non extra petitas. sed intra rei, quam tractabamus, ambitum collocatas agitavimus, nihil est, quod ammirere, cum Platone sanciente didiceris cognatos, de quibus loquuntur, rebus oportere esse sermones.

  1. Felix, qui potuit boni
  2. fontem visere lucidum,
  3. felix, qui potuit gravis
  4. terrae solvere vincula.
  5. Quondam funera coniugis
  6. vates Threicius gemens,
  7. postquam flebilibus modis
  8. silvas currere mobiles,
  9. amnes stare coegerat
  10. [*]( 12 VIII 43 Diels (Plat. Sopb. 244 e) 16 Tim. 29 b 26sqq. Mart. Cap. 481, 3 (339, 9): gilvas currere monte suas carmine quo Strymon continuit latiees .. et lepus immiti contulit ora cani; cf. Ov. Fast. II 83; Mari. N. Jahrb. 1,1898, 105; Hattinger 1902, 16 )[*](PTLTDKE)[*](5 altero) Par. 15090 faltero ex altero WI.2), f. Philo!. 1892. 483; 1893, 381; Eng. 12 ETKTKAOTC (ErKAOiC p) «I»EPHC PT1LVDKE ΕΥΚΥΚΑΟΥ CΦΕΡΗC T1 ΕΝΑΛΙΓΚΥΟΝ L ΕΝΑΛΙΓΚΙΝ V OSKON Ll ΟΓΚΩΝ T2L2 14 si 0& P )
    77
  11. iunxitque intrepidum latus
  12. saevis cerva leonibus
  13. nec visum timuit lepus
  14. iam cantu placidum canem,
  15. cum flagrantior intima
  16. fervor pectoris ureret
  17. nec, qui cuncta subegerant,
  18. mulcerent dominum modi,