De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Nam ni tale sit, rerum omnium princeps esse non poterit; erit enim eo praestantius aliquid perfectum possidens bonum, quod hoc prius atque antiquius esse videatur; omnia namque perfecta minus integris priora esse claruerunt.

Quare ne in infinitum ratio prodeat, confitendum est summum deum summi perfectique boni esse plenissimum; sed perfectum bonum veram esse beatitudinem constituimus: veram igitur beatitudinem in summo deo sitam esse necesse est. — Accipio, inquam, nec est. Quod contra dici ullo modo queat.

- Sed quaeso, inquit, te, vide, quam id sancte atque in- -violabiliter probes, quod boni summi summum deum diximus esse plenissimum. — Quonam, inquam, modo?

— Ne hunc rerum omnium patrem illud summum bonum, quo plenus esse perhibetur, vel extrinsecus accepisse vel ita naturaliter habere praesumas, quasi habentis dei habitaeque beatitudinis diversam cogites esse substantiam.

Nam si extrinsecus acceptum putes, praestantius id. quod dederit, ab eo, quod acceperit, existimare possis, sed hunc esse rerum omnium praecellentissimum dignissime confitemur. [*]( 51 diminutis T2K demunitis P 2 cepit K coepit rel. Peip. )[*](PTLVDKE ) [*]( 22 fragilis om. L fragilis (et) Baa. 8 considerandum rerum Tl. 22 ab ullo usque ad Super (66,27) deest D 31 ab eras. V 32 dignissime (q. s. v. add.) P. ) [*]( LXVII. Boethius, Cons. (WeiDberger) ) [*]( 5 )

66

Quod si natura quidem inest, sed est ratione diversum. cum de rerum principe loquamur deo, fingat, qui potest.

quis haec diversa coniunxerit. Postremo quod a qualibet re diversum est, id non est illud, a quo intellegitur esse diversum; quare quod a summo bono diversum est sui

natura, id summum bonum non est, quod nefas est de eo cogitare, quo nihil constat esse praestantius. Omnino enim nullius rei natura suo principio melior poterit exsistere, quare, quod omnium principium sit, id etiam sui substantia summum esse bonum verissima ratione concluserim.