De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

— Tum illa: Sensi, inquit, cum verba nostra tacitus attentusque rapiebas, eumque tuae mentis habitum vel exspectavi vel, quod est verius, ipsa perfeci; talia sunt quippe, quae

restant, ut degustata quidem mordeant, interius autem recepta dulcescant. Sed quod tu te audiendi cupidum dicis,

quanto ardore flagrares, si, quonam te ducere aggrediamur, agnosceres! — Quonam? inquam. — Ad veram, inquit, felicitatem, quam tuus quoque somniat animus, sed occupato ad imagines visu ipsam illam non potest intueri. — ?

Tum ego:

Fac, obsecro, et quae illa vera sit, sine cunctatione demonstra. — Faciam, inquit illa, tui causa libenter, sed quae tibi causa notior est, eam prius designare verbis atque informare conabor, ut ea perspecta, cum in contrariam partem flexeris oculos, verae specimen beatitudinis possis agnoscere.-

  1. Qui serere ingenuum volet agrum,
  2. liberat arva prius fruticibus,
  3. falce rubos filicemque resecat,
  4. ut nova fruge gravis Ceres eat.
  5. Dulcior est apium mage labor,
  6. si malus ora prius sapor edat.
  7. Gratius astra nitent, ubi Notus
  8. desinit imbriferos dare sonos.
  9. [*]( 12 PlatRep. 515ce. 516ab. 51sc (Klingner 30,1) 13/14 Meno 77 s. 82 a (σοῡ i\'vtxa) 16/17 Rep. 514b. 518 cde. 519 (περιάγω, περι- στρέϕω, Klingner 30, 3) 22 cf. Mart. Cap. 37,4 (24,5): Ceres adroodam gravis femina )[*](PFCLVDKE)[*](1 post haec F1L1V1 Aur1 D Laud KE arbitror PE 6 (vos) quae P 7 deangustata P (us in ras. V) 12 potes F2V2 15 quae e corr. CD Laud, ut vid. V qm P quo L1 quo Aurx E causa del. Peip.2, cf. infra p. 68, 7 sqq. Eng. 17 beat. specimen W beat. speciem Peip. (en-ore quodam) 25 nothus FV2КE )
    47
  10. Lucifer ut tenebras pepulerit,
  11. pulchra dies roseos agit equos.
  12. Tu quoque falsa tuens bona prius
  13. incipe colla iugo retrahere:
  14. vera dehinc animum subierint.

Tum defixo paululum visu et velut in augustam suae mentis sedem recepta sic coepit: