De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. odiis neque fusus acerbis
  2. cruor horrida tinxerat arva.
  3. Quid enim furor hosticus ulla
  4. vellet prior arma movere,
  5. cum vulnera saeva viderent
  6. nec praemia sanguinis ulla?
  7. Utinam modo nostra redirent
  8. in mores tempora priscos!
  9. Sed saevior ignibus Aetnae
  10. fervens amor ardet habendi.
  11. Heu primus quis fuit ille,
  12. auri qui pondera tecti
  13. gemmasque latere volentes
  14. pretiosa pericula fodit?

Quid autem de dignitatibus potentiaque disseram. ^ qua vos verae dignitatis ac potestatis inscii caelo ex aequatis? Quae si in improbissimum quemque ceciderunt, [*](23 cf. Ov. Met. I 140: effodiuntur opes, inritamenta maior- 24 Arist. fr. 59: τιμαὶ δὲ xal δόξαι rct ζηλούμενα μᾱλλον Tåw }.Oł1f-: ἀδιηγήτον γέμει ϕλυαρίας (Iambl. c. 8; cf. Miiller 39). Cic. Tusc. nihil melius homini, nihil magis expetendum, nihil praestantios honoribus, imperiis, populari gloria. Plut. Apoll. 103e: ἐπαερϑέντες ἤ ^ χρημάτων περιουσίανἄϕϑονον fj διὰ μέγεϑος ἀρχη̃ς ἤ διά τιτας προ- εδρίαςπολιτιὰς ij διὰ Tiuas xal δόξας ) [*](PTLVDKE) [*](6 altas ut vid. Tl 11 arma V (prQbat Huttinger 1900, p. 19. n.t:tP 18 aethnae LiKE 25 qua TELaud* quam P quae LV Aur K2 Laud quasi?) DKl 26 ceciderint DlE, (i ex u, u m 2 s.s.) T )

37
quae flammis Aetnae eructantibus, quod diluvium tantas strages dederint?

Certe, uti meminisse te arbitror, consulare imperium, quod libertatis principium fuerat, ob superbiam consulum vestri veteres abolere cupiverunt, qui ob eandem superbiam prius regium de civitate nomen abstulerant.

At si quando, quod perrarum est, probis deferantur, quid in eis aliud quam probitas utentium placet? Ita fit, ut non virtutibus ex dignitate, sed ex virtute dignitatibus honor accedat.