De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. montis cacumen alti,
  2. bibulas vitet harenas;
  3. illud protervus Auster
  4. totis viribus urguet,
  5. hae pendulum solutae
  6. pondus ferre recusant.
  7. Fugiens periculosam
  8. sortem sedis amoenae
  9. humili domum memento
  10. certus figere saxo.
  11. Quamvis tonet ruinis
  12. miscens aequora ventus,
  13. tu conditus quieti
  14. felix robore valli
  15. duces serenus aevum
  16. ridens aetheris iras.
  17. [*]( s.4 auferre Fs 8 praesens wita F vira s. s. T felicitas, vita )[*](PTLVKE)[*]( s. 8. p); cf. Eng. 9 effecit P1 Aur.1 26 tenet P )
    32

Sed quoniam rationum iam in te mearum fomenta 1 descendunt, paulo validioribus utendum puto. Age enim. si iam caduca et momentaria fortunae dona non essent, quid I

in eis est, quod aut vestrum umquam fieri queat aut non perspectum consideratumque vilescat? Divitiaene vel

vestrae vel sui natura pretiosae sunt, quid earum potius, aurumne ac vis congesta pecuniae? Atqui haec effundendo