De consolatione philosophiae
Boethius
Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.
- ultroque gemitus, dura quos fecit, ridet.
- Sic illa ludit, sic suas probat vires
- magnumque suaeae vis monstrat ostentum, si quis
- visatur una stratus ac felix hora.
Vellem autem pauca tecum Fortunae ipsius verbis agitare; tu igitur, an ius postulet, animadverte.
\'Quid tu, homo, ream me cotidianis agis querelis, quam tibi fecimus iniuriam, quae tibi tua detraximus bona?
Quovis iudice de opum dignitatumque mecum possessione contende et, si cuiusquam mortalium proprium quid horum esse monstraveris, ego iam tua fuisse, quae repetis, sponte concedam.
Cum te matris utero natura produxit, nudum rebus omnibus inopemque suscepi, meis opibus fovi et, quod te nunc impatientem nostri facit, favore prona indulgentius educavi, omnium, quae mei iuris sunt, affluentia et splendore circumdedi.
Nunc mihi retrahere manum libet: habes gratiam velut usus alienis, non habes ius querelae, tamquam prorsus tua perdideris. Quid igitur ingemescis?