De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

sibi splendere nisi inanimatae supellectilis possessione videatur? Et alia quidem suis contenta sunt, vos autem deo mente consimiles ab rebus infimis excellentis naturae

ornamenta captatis nec intellegitis, quantam conditori vestro faciatis iniuriam. Ille genus humanum terrenis omnibus

praestare voluit, vos diffnitatem vestram infra infima quaeque detruditis. Nam si omne cuiusque bonum eo. cuius est, constat esse pretiosius, cum vilissima rerum vestra [*]( 16 Gell. IX 8: verum est profecto, quod observato rerum usu sapientes viri dixere, multis egere, qui multa habeat; XIII 24 ) [*](PTLVDKE) [*](3 sint P 6 inest om. P 7 vel prius om. P quodsi (sui) Schepss EngS 8 haec s. r. P 12 (in) tanto Kluss. , cf. Eng. 14 ab opus tnctptt D 17 minimo V* suae L 28 (quod) c. bonum (est) Laud1 E2 (quod) c. b. (id) VI DLaud2 (quod) c. b. (est id) TiLE1; cf. Eng. )

35
bona esse iudicatis, eisdem vestra ipsos vestra existimatione summittitis, quod quidem haud immerito cadit.

Humanae quippe naturae ista condicio est, ut tum tantum ceteris rebus, cum se cognoscit. excellat. eadem tamen infra bestias redigatur, si se nosse desierit; nam ceteris animantibus sese ignorare naturae est. hominibus vitio venit. Quam vero late patet vester hic error.

qui ornari quia ornamentis existimatis alienis!

At id fieri nequit; nam si quid ex appositis luceat. ipsa quidem, quae sunt apposita, laudantur. illud vero his tectum atque velatum in a nihilo minus foeditate perdurat.

Ego vero nego ullum esse bonum, quod noceat habenti. Num id mentior? Minime. inquis.

Atqui divitiae possidentibus persaepe nocuerunt, cum pessimus quisque eoque alieni magis avidus. quicquid usquam auri gemmarumque est, se solum. qui habeat, dignissimum putat. Tu igitur.

qui nunc contum gladiumque sollicitus pertimescis. si vitae huius callem vacuus viator intrasses, coram latrone cantares.

0 praeclara opum mor- & cum beatitudo. quam cum adeptus fueris. securus esse desistis!