De consolatione philosophiae
Boethius
Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.
aegritudinis tuae rationem vel aditum reconciliandae sospitatis inveni. Nam quoniam tui oblivione confunderis.
et exsulem te et exspoliatum Dronriis bonis esse doluisti- Quoniam vero, quis sit rerum finis, ignoras, nequam homines atque nefarios potentes felicesque arbitraris; quoniam vero. quibus gubernaculis mundus regatur, oblitus es, has [*]( 1 c. supra 14,21 22 Boeth. In Porph. III4 (CSELIIL 208,21 sq.): à rationali mortale subieceris, hominem feceris. Plut Apoll ll6b: ζᾣοv .. ϑvηόv ) [*]( PTLVKE) [*](4 quur PTL1 14 de atqui cf. Schepss, Phil. 1893, 380 21 hoc- cine T* 25 Kia P 29 hominis TlVl )
Habemus maximum tuae fomitem salutis veram de mundi gubernatione sententiam, quod eam non casuum temeritati, sed divinae rationi subditam credis; nihil igitur pertimescas, iam tibi ex hac minima scintillula vitalis calor illuxerit.
Sed quoniam firmioribus remediis nondum tempus est et eam mentium constat esse naturam, ut, quotiens abiecerint veras, falsis opinionibus induantur, ex quibus orta perturbationum caligo verum illum confundit intuitum, hanc paulisper lenibus mediocribusque fomentis attenuare temptabo, ut dimotis fallacium affectionum tenebris splendorem verae lucis possis agnoscere.
- Nubibus atris
- condita nullum
- fundere possunt
- sidera lumen.
- Si mare volvens
- turbidus Auster
- misceat aestum,
- vitrea dudum
- parque serenis
- unda diebus
- mox resoluto
- sordida caeno
- visibus obstat
- quique vagatur
- montibus altis
- defluus amnis,