De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Nam deteriora velle nostri fuerit fortasse defectus, posse contra innocentiam, quae sceleratus quisque conceperit, inspectante deo monstri simile est.

Unde haud iniuria tuorum quidam familiarium quaesivit: \'Si quidem deus\', inquit, \'est, unde mala? bona vero unde, si non est?\'

Sed fas fuerit nefarios homines, qui bonorum omnium totiusque senatus sanguinem petunt, nos etiam, quos propugnare bonis senatuique viderant, perditum ire voluisse. Sed num idem de patribus quoque merebamur?

Meministi, ut opinor, quoniam me dicturum quid facturumve praesens semper ipsa dirigebas, meministi, inquam, Veronae cum rex avidus exitii communis maiestatis crimen in Albinum delatae ad cunctum senatus ordinem transferre moliretur, universi innocentiam senatus quanta mei periculi securitate defenderim.

Scis me haec et vera proferre et in nulla umquam mei laude iactasse; minuit enim quodam modo se probantis conscientiae secretum, quotiens ostentando quis factum recipit famae pretium.

Sed innocentiam nostram quis exceperit eventus, vides; pro verae virtutis praemiis falsi sceleris poenas subimus.

Eccuius umquam [*]( 9-11 Epicur. fr. 374 (Lactant. De iradei 13, 21): si et vult (tollere mala) et potest, quod solum deo convenit, unde ergo sunt mala? aut cur illa non tollit?; sedv. Schundelen, Tbeol. Lit.-Bl. 1871, 60; Rand, Jahrb. Suppl. XXVI 430, 1 ) [*]( 5 hebit. T1 6 quaerar PVl 9 aud K aut P1 haut ut vid. V1 )[*](TTLVKE) [*]( 19 delatum T\'lE Notker (ἐπιϕεϱόμενον Plan.) molliretur P 22 post nulla repetituri erant et in PF 26 falsis P eccuins Tl haec cuius PLl hęe T* (in mg. ai et) et c. rel. Peip.: cf. Fmd. Apoth. 492, Arch. f. lat. Lex. XV 76, Phil. Woch. 1913, 1145, Jahrb. CXV 761 )

12
facinoris manifesta confessio ita iudices habuit in severitate concordes, ut non aliquos vel ipse ingenii error humani vel fortunae condicio cunctis mortalibus incerta summitteret.

Si inflammare sacras aedes voluisse, si sacerdotes impio iugulare gladio, si bonis omnibus necem struxisse diceremur, praesentem tamen sententia, confessum tamen convictumve punisset; nunc quingentis fere passuum milibus procul muti atque indefensi ob studium propensius in senatum morti proscriptionique damnamur.s o meritos de simili crimine neminem posse convinci!

Cuius dignitatem reatus ipsi etiam qui detulere viderunt; quam uti alicuius sceleris ammixtione fusca-

rent, ob ambitum dignitatis sacrilegio me conscientiam polluisse mentiti sunt. Atqui et tu insita nobis omnem rerum mortalium cupidinem de nostri animi sede pellebas et sub tuis oculis sacrilegio locum esse fas non erat.