De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

nostris moribus instituti studiis improborum dissimillimi videbantur. Itaque nihil est, quod ammirere, si in hoc vita

salo circumflantibus agitemur procellis, quibus hoc maxime propositum est pessimis displicere. Quorum quidem tametsi est numerosus exercitus, spernendus tamen est, quoniam

nullo duce regitur, sed errore tantum temere ac passim lymphante raptatur. Qui si quando contra nos aciem struens valentior incubuerit, nostra quidem dux copias suas in arcem contrahit, illi vero circa diripiendas inutiles [*]( 25 Plut. Ex. 602 d. 607 e: ὣσπεϱ iv νὴσψ σάλον ἐχούση πολύν, ϰαϑάπεϱ ϕησὶν d Πλάτων (Phaedr. 250 c) 31 cf. Klingner 3, 1πολύν, ) [*](PTLVKE) [*](.4 accideret PT1 aeciderit rei. Peip. 15 abire P1V1E1 24 am- miraere Tx 29 lymphanter aptatur LlV. ut vid. Tl instrnens L )

7
sarcinulas occupantur.

At nos desuper irridemus vilissima rerum quaeque rapientes securi totius furiosi tumultus eoque vallo muniti, quo grassanti stultitiae aspirare fas non sit.

  1. Quisquis composito serenus aevo
  2. fatum sub pedibus egit superbum
  3. fortunamque tuens utramque rectus
  4. invictum potuit tenere vultum,
  5. non illum rabies minaeque ponti
  6. versum funditus exagitantis aestum