Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church Pope

Catholic Church Pope, Epistulae imperatorum pontificum aliorum

IMPERATOR CAESAR FLAUIUS ANASTASIUS PONTIFEX INCLITUS GERMANICUS INCLITUS ALAMANNICUS INCLITUS FRANCICUS INCLITUS SARMATICUS INCLITUS TRIBUNICI IMPERII XXV CONS. TERTIO PIUS FELIX UICTOR AC TRIUMPHATOR SEMPER AUGUSTUS PATER PATRIAE PROCONSULIBUS CONSULIBUS PRAETORIBUS TRIBUNIS PLEBIS SENATUI SUO SALUTEM DICIT. Si uos liberique uestri ualetis, bene est; ego exercitusque meus ualemus.

quotiens utrisque publicis rebus prospera uoluntate consulitur, non solum exhortatio [*]( 4 suplicat V õ hortetur Bar. 13 sursum V, corr. p2 16 post data lacunam 12 fere litterarum reliquit V ) [*]( 113. Dat. Chalcedone a. 516 die 28 Iul. per Tlteopompum et Seuerianum. Edd. Car. I2 446; Bar. ad a. 516, 5; Collect. Concil.; Thiel 765. 18 per Theopompum.. u. c. (corr. Car.) charactere mtnutiore V in margine 21 francius V, corr. ,2 22 imper. cod. Angelic.: imperauit V (tribuniciae potestatis Car.) 25 si oJ: sic V 27 exortatio Y )

507
sed postulatio quoque creditur esse conueniens, ut duabus in unum concurrentibus causis animus incitatus, quod felix et bonum partibus sit. ualeat adipisci.

si enim Christus deus et dominus noster et per mitissimam uoluntatem et quandam dispensationis petitionem nos reuocauit ad se et redemptos proprio sanguine libertati restituit, ut salutem mortalitati praestaret, non uidetur absurdum tam apud gloriosissimum regem quam apud beatissimum papam almae urbis Romae patres conscriptos imperiali petitioni coniunctos ea sperare, quae et nobis et sibi deo annuente in commune proficiant, hoc est, ne fugitiuorum audiant concinnatos sermones et mendacio solo compositos sed satisfactione suscepta, quam et ueritas et legatorum qui directi sunt inquisitio patefecit, ad desideratam pacem acceptabili deo uoluntate concurrant.

mdubitatum siquidem est ex longa annorum serie multam partem rei publicae uestram uindicare constantiam. proinde oportet sanctissimum coetum uestrum sollerti studio ac prouido labore contendere tam apud excelsum regem, cui regendi uos potestas uel sollicitudo commissa est, quam apud uenerabilem papam, cui intercedendi apud deum facultas est praestita. ut in ea parte animi sui bonitatem dignentur impendere, in qua utriusque rei publicae membra sperata sanitate saluentur.

implebitis enim ueterem consuetudinem et nimis consilio uestro notissimam, si ea, quae publicae utilitati conueniunt, tractando sperando postulando effectum adipisci deo auspice feceritis. Data V. Kal. Aug. Chalcedone Petro cons. [*]( 9 ea sperare V: ad ea adspirare Usener in Commentat. in honorem Th. Mommseni 765 adn. 22, sed cf. Indicem 8. u. \'sperare\' 11 audeant V, corr. o5 15 multum V, corr. Bar. 16 uendicare Bar.: iudicare V 21 in ea o2: mea V 22 sperat V. corr. 02 26 CHAL- CEDOK V )

508