Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quod quidem non esse hominis perhibuit sed humane figure, ut similitudo magis humani corporis quam ipsa ueritas suaderetur, cum catholica fides uerum deum uerumque hominem Christum dei filium esse fateatur, non unius nature sed unius essentie atque persone.

cum ergo Euthicen istum presbyterum et abbatem Constantinopolitane ciuitatis Eusebius Dorolitanus episcopus suadere talia reperisset, zelo fidei manifestauit. ipse etiam Nestorium dudum in ecclesia res sacrilegas praedicantem

reprehendierat, ipse quoque ineptias Euthicis detulit et ad Flauianum Constantinopolitane sedis catholicum episcopum et ad iudicium prouocauit. dicta causa damnatus est Euthices. offenditur imperator Theodosius, cuius iussione fere trecenti sexaginta episcopi congregati sunt, inter quos Dioscurus hereticus Alexandrinus episcopus. affuerunt etiam uicarii ab apostolica sede directi Iulius Puteolanus episcopus et Hilarius archidiaconus, quia presbyter Renatus in Abedo insula morte prebentus est.