Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

postquam ergo sanctus Felix papa litteras predecessoris sui nihil profecisset cognouit et ludibria quedam in euersionem fidei ab Acacio fieri, tunc Uitalem episcopum Troenitinum ex regione Picena et Misenum Cumane ecclesie episcopum ex regione Campanie direxit, ut Petrus de Alexandrina pelleretur ecclesia et ut Acacio libello sancti Iohannis episcopi Alexandrini responderet atque ipsi denuntiarent Acacio, ut anathema Alexandrino diceret Petro. porro idem legati professi sunt.

qui licet hostili more in custodia detrusi chartas amiserint, tamen perfidi atque damnatis hereticis consensum accommodare non debuerunt, quod uoluntas negare potuerunt. non solum ergo non egerunt que iussa sunt, sed etiam hereticis communicauerunt confirmatione [*]( 8 papam corr. ex papa 10 ordinauit corr. ex ordonauit 12 petrum corr. ex petrua 21 sca ) [*]( XXXV para 2. ) [*]( 61 )

800
Petri episcopi, ad quem pellendum missi fuerant. Acacius namque contumelias in episcopum Iohannem direxit.

quibus omnibus patefactissimus papa Felix commotus habita synodo Uitalem et Misenum ab officio et communione suspendit. Acacium uero damnauit. cuius audacia deteriora committens etiam illum Petrum Antiochenum eiecto catholico Calendione, quem ipse ordinauerat, ad Antiochienam misit ecclesiam.

INCIPIT LIBELLUS PROFESSIONIS FIDEI QVEM CONSTITUIT PAPA HORMISDA SEDIS APOSTOLICAE DARI A SINGULIS EPISCOPIS GRAECIARUM.

DOMINO SANCTO AC REUERENTISSIMO URBIS ROMAE PAPAE HORMISDAE. Prima salus rectae fidei regulam custodire et a constitutis patrum nullatenus deuiare. et quia non potest domini nostri Iesu Christi praetermitti sententia dicentis: tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, haec, quae dicta sunt, rerum probantur effectibus, [*]( 15 Matth. 1G, 18 ) [*]( 3 patefactissimus sic cod., i, e. beatissimus uel patefactis beatissimus, cf. p. 4529, ubi quae de W subnotaui corrigas uelim 6 calendiwpne 7 antiochienam corr. ex antiochianam IIII. Libtlli fidei Hormisdae usque ad nostram aetatem famosi sex extant exemplaria eaque uerbis hic illic inter se distantia: 1) adiunctum indiculo dato ab Hormisda legatis suis die 11 Aug. 515 Constantinopolim proficiscentibus = Auellanae ep. 116 b. 2) adiunctum epistulae ab Hormisda die Po Apr. 517 ad episcopos Hispaniae datae et seruatum sola (errat Thiel p. 776 adn. 4) collectione Hispana (ed. Gonzalez, II p. 149; Thiel 793). 8) insertum epistulae Iohannis Cpolitani ad Hormisdam die 2:2 Apr. 519 missae traditaeque collectionibus et Auellana (ep. 159) et Hispana (ed. Gonzalez. II p. 144). 4) datum die 16 Mart. 536 a Iustiniano imperatore ad Agapetum — Auellanae ep. 89. Õ) datum eodem die ad eundem Agapetum a Mena Cpolitano = Auell. ep. 90. 6) seruatum in codice B = Berolinensi 79 (Phillipp. 1776) saec. IX fol. 77 v., quod hic ego primus ita exprimendum curaui, ut comgerem non nisi ea, quae sine ullo dubio librariorum incuriae adtribuenda sunt. 10 fort. sedi 13 recte B 14 qui B 15 praemitti B 16 haedificabo B)

801
quia in sede apostolica inmaculata est semper seruata religio.

de hac ergo spe et fide mimme separantes et patrum sequentes in omnibus constituta anathematizamus omnes haereses, praecipue Nestorium, qui quondam Constantinupolitanae fuit (urbis > episcopus, damnatum in concilio Epheseno <a> Caelestino papa urbis Romae et sancto Cyrillo Alexandrinae ciuitatis antistite; una cum isto anathematizantes Eutichen (et) Dioscorum Alexandrinum in sancta synodo, quam sequimur et amplectimur, Calcedonensi damnatos;

his Timotheum adicientes parricidam Ellurum cognomento, discipulum quoque ipsius atque sequacem in omnibus Petrum Alexandrinum; idemque condemnamus atque anathematizamus Acacium Constantinupolitanum complicem atque sequacem uel qui in eorum communionis societate persistunt, quia quorum se communioni quia miscuit, ipsorum meruit in condemnatione sententiam; Petrum nihilominus Antiochenum damnantes cum sequacibus suis et omnium supra scriptorum.

quapropter suscipimus et probamus epistolas beati papae Leonis uniuersas, quas de Christiana religione conscripsit. unde, sicut praediximus, sequentes apostolicam sedem et praedicantes eius omnia constituta, spero, ut in una communione uobiscum, quam sedes apostolica praedicat, esse merear, in qua est integra et uera Christianae religionis soliditas; promittentes etiam sequestratos a communione ecclesiae catholicae, id est non consentientes sedi apostolicae, eorum nomina inter sacra non recitanda esse mysteria.

hanc autem professionem meam feci, in qua et manu propria subscripsi, et tibi Hormisdae sancto st uenerabili urbis Romae papae optuli per uirum gloriosissimum magistrum Uitalianum. [*]( 2 seqaantea B 4 condam B 5 urbis om. B a om. B 8 et om. B alaxancdrinQin B in] et B 9 amplectitur B calcedonens B 12 constinupolitanum B 15 miscuitur B 16 sq. consequacibus B 17 suis ex suus B 18 suscipius B 19 qua B 22 sedie B mereat B et uera]et uera B 25 aposto/illicae feras. sto) B 26 mea B 27 ante sancto eras. & B 28 et corr. ex ? B glorioasimum B 29 uitalianum. expLt Libellum B ) [*]( 51*)