Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

imperator itaque Zeno redit ad regnum, Basilicus opprimitur. aput Alexandriam quoque pulso inuasore Timotheo Timotheus catholicus redditur ecclesie. sed isto Timotheo heretico morte damnato Petrus consors ipsius ab hereticis episcopus Alexandrinus est ordinatus. quem nihil omnius deici iussit Christianissimus imperator et reducit Timotheum catholicum.

interea cum plurimi seu clerici seu monachi seu seculares diuites ad communionem catholici episcopi nollent penitus conuenire, clementissimus imperator diuersis minis terruit uniuersos. denique Timotheus episcopus scribit ad papam Simplicium ut scriberet imperatori

de Petro, qui latebat in Alexandria et insidiabatur ecclesie, quatenus ad longinquum deportaretur exilium. igitur per ferme triennium sancte memorie papa Simplicius non destitit scribere ad Acacium episcopum, ut ageret cum imperatore, quatenus fieret de Petro, quod Timotheus episcopus postulabat, sed nihil omnino proficere potuit.

defuncto namque isto Timotheo episcopo Ioannes economus officii candidatus, qui multis laudibus praedicabatur, catholicus episcopus ac catholicis est ordinatus. qui cum ad apostolicam sedem synodica scripta mississet, superueniente quodam Uranio ab Acacio destinato et contra Iohannem iam episcopum quedam falsa deferente, qui etiam de restituendo Petro mentionem faciebat, tunc ab [*]( 1 hepiscopum] e ex a corr. 14 timotheus corr. ex timotheo )

799
episcopatus eiusdem Iohannis confirmatione papa suspensus est, eo quod scripta eius, que totiens ad Acacium propter Alexandrine ecclesie quietem et catholice fidei integritatem direxerat, nihil omnino proficerent.

dum hec agerentur, superuenit idem Iohannes episcopus, qui sicut decebat ab apostolica sede susceptus est. cuius etiam aduentus plenius uniuersa patefecit. quid multa? dum Accacii scripta legeremus, que de Petro et lohannem Antiochenis ad papam miserat, excessus Accacii etiam in hac causa grauissimus deprehenditur.