Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

qui rescribunt Calcedonensem synodum usque ad sanguinem esse defendendam, quia non alteram fidem statuit [*]( 14 ti,t 28 sacerdotes corr. ex sacerdotum )

798
quam synodus Nicena: Timotheum uero non solum episcopum non haberi sed etiam Christiana appellatione priuari. fit ergo apud Alexandriam alter Timotheus catholicus; Timotheus hereticus mittitur in exilium Cersonam, qui locus est in Ponto; Petrus fugit.

igitur quamdiu uixit Leo imperator, uixit etiam Timotheus episcopus Alexandrie cum quiete. cum autem Basilicus occupasset imperium, damnare cepit Calcedonensem synodum et catholicos persequi. tunc Timotheus ille dampnatus uenit Constantinopolym et damnatos hereticos suis reddidit locis et mox uenit Alexandriam. tunc Timotheus catholicus fugit et monasterio latet. Petrus ille iterum se iunxit Timotheo, cum quo fuerat damnatus.

imperator itaque Zeno redit ad regnum, Basilicus opprimitur. aput Alexandriam quoque pulso inuasore Timotheo Timotheus catholicus redditur ecclesie. sed isto Timotheo heretico morte damnato Petrus consors ipsius ab hereticis episcopus Alexandrinus est ordinatus. quem nihil omnius deici iussit Christianissimus imperator et reducit Timotheum catholicum.