Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

qua certe synodo hoc ille praesumpsit, quod nec sic absque apostolica sede fas quidem haberet efficere? cuius sedis episcopus? cuius metropolitanae ciuitatis antistes? nonne paroeciae Heraclensis ecclesiae? si illi certe licuit sine synodo sententiam apostolicae sedis abrumpere nulla eius consultatione quaesita, itane uero non licuit primae sedi Calchedonensis synodi constituta, sicut decuit, exsequenti huiusmodi praeuaricatorem sua auctoritate detrudere?

sed nec illa praeterimus, quod apostolica sedes frequenter, ut dictum est, more maiorum etiam sine ulla synodo praecedente exsoluendi, quod synodus iniqua damuauerat, et damnandi nulla exsistente synodo, quos oportuit, habuerit facultatem. sanctae memoriae quippe Athanasium synodus Orientalis addixerat, quem tamen exceptum sedes apostolica, quia damnationi Graecorum non consensit, absoluit.

sanctae memoriae nihilominus Iohannem Constantinopolitanum synodus etiam catholicorum praesulum certe damnauerat, quem simili modo sedes apostolica etiam sola, quia non consensit, absoluit. itemque sanctum Flauianum pontificum Graecorum congregatione damnatum pari tenore. quoniam sola sedes apostolica non consensit, absoluit potiusque qui illic receptus fuerat Dioscorum secundae sedis praesulem sua auctoritate damnauit [*]( 1 habuis N pontificum sententia 0 2 notitione qua certe Qυβδι : dicant certe qua T (12) 3 si T, sit i3 0 antistis Qυβδ paroechiae υq2q3, parrochiae $T, parochiae 3 aeraclensis T, eraclensis ai3 certae 3 7 consolatione Qυδι3consutatione (!) i2 9 auctoritoritate p uerba sed nec illa usque ad p. 781, 2 sola decreuit adfert Deusdedit, l. c. I 103 (ed. Martinucci p. S4) 10 apostolica sedes <: apostolicae sedis Qpa, apostolicae sedi oiT ut om. iT (A) ut frequenter trsp. £ 11 praecidente i 12 exsoluendi 2 (excepto 43) Deusdedit (B): et soluendi 43, et absoluendi VA 14 anathanasiuin 8 15 sedis 2 (excepto i £ 3) 16 gregorum qlq2 consit o 17 synodum i 18 damnauerit i3T quem ;: uel QoffiT 19 sedes &T: sedis Qυβδ 20 itaque S pontificem Zi2T et corr. ex pontificum u gregonnn Q 21 sedes ;iT: sedis Qυβδ 22 potiusque .. 781, 1 submouit om. ; )

781
et impiam synodum non consentiendo sola submouit et <pro> neritate ut synodus Calchedonensis fieret sola decreuit.

in qua ut ergo sola ius habuit absoluendi eos, quos synodica decreta perculerant, sic etiam sine synodo in hac eadem causa plurimos etiam metropolitanos damnasse cognoscitur.

quod si quis haec ab apostolica sede uel secundum synodum acta reprehendit, praeter quod prisca rerum probatione conuincitur, interim multo magis Acacio non licuisse fatebitur. dicat ergo, qua ipse synodo secundae sedis antistitem qualemcumque, certe catholicum et a catholicis ordinatum nec de catholica fide et communione aliquatenus inpetitum duxerit excludendum et haereticum manifestum Petrum sua quoque executione damnatum pontifici catholico permiserit subrogari.

qua synodo tertiae sedis episcopum sanctum Calendionem fecit expelli ac nihilominus eidem Petrum tam haereticum manifestum, ut eidem palam nec se communicare praetenderet, sua passus est dispositione substitui? qua denique per totum Orientem synodo eiectis orthodoxis nullo crimine maculatis prauos quosque et criminibus inuolutos sua prouisione subposuit? qua synodo tot aliena priuilegia nefandus populator inuaserit? sed libri non sufficient, si tragoedias eius, quas per ecclesias totius Orientis exercuit, singillatim describere moliamur.

an illud ipsius argumentum nobis aestimant opponendum, quo facinora sua in imperialem uisus est iactare personam? cur igitur quando uoluit obstitit Basilisco tyranno certe et haeretico uehementer infesto? cur ipsi imperatori Zenoni, [*]( 1 submouebit qlq7 pro Q: om. 2, pro ueritate om. Deusdedit 3 ut ergo om. ξ quos quos ξ 4 pertulerant 5»3 in ac o 5 metropolitanus a 8 acatium iT 9 antestitem βδq3qualecumque QofLtT 10 certum i3T et a catholicum 3 11 et om. o inpeditum qt, impeditum q3 12 petrum manifestum trsp..3 13 subrogari ut uid. ex subrogans corr. man. 2 qlq2, subrogandus T, subrogandum i2, subrogant t3 14 calendione 8 15 eundem T (A) 17 dispositione 3, dispositione ex despositioui u man. 2 quae 2 20 synod o puilegia 3 21 inuaserit E: inuasit Q traugidias p3, tragydias o, tragyadis Q 22 discribere {33 24 uisus S: nisus Sd 25 certe Q\'ffii3: cur i2 T )

782
quia palam Antiocheno Petro noluit communicare, suam non subdidit uoluntatem? ecce potuit in aliis resultare, si nollet. an non apostolus dicit non solum qui faciunt sed etiam qui consentiunt facientibus reatu pariter inretiri ?

sed ut ea quae latius explicanda sunt omittamus, quid, quod ipse Zenon imperator suis litteris profitetur cuncta sese ex Acacii gessisse consilio nec hoc eum fallere litteris suis ipse quoque testatur Acacius, qui et eum nihilominus uniuersa recte gessisse conscripsit et suo consilio haec eadem gesta non tacuit?

quasi uero tantum in Alexandrini Petri communione Acacius praeuaricator extiterit et non in omnibus, quos uel fecit depulsis catholicis pontificibus tamquam tyrannus ecclesiis quibus<que> praeponi uel taliter praepositis peruersa communione permixtus est! qui hoc ipso secundum canones fuerant ab ecclesiastica communione pellendi, quo se passi sunt successores uiuis sacerdotibus adhiberi.

quis autem non perspiciat Christianus, quod catholicis pontificibus propria sede deiectis non nisi haeretici potuerint introduci? quibus tamen cunctis uel auctor fuit Acacius subrogandis uel subrogatis communicator accessit, his utique, qui a communione haereticorum nullatenus discrepabant.

cur ergo uel cum haec fieri uideret non sicut sub Basilisco iam fecerat ad apostolicam sedem referre curauit, ut, si solus ipse non poterat, iunctis cum eadem consiliis atque tractatibus apud imperatorem < possent >, quae religioni competerent, allegari? nam si [*]( 3 Rom. 1, 32 ) [*]( 1 qui PS non Qups*3: nimirum i2T 2 si nollet 2 (ei nolet t3, sed noluit i2), cf. B: si uellet VRA 4 inritiri βδq2,inretit t2, in retinet t3, sunt inretiti T (A) 5 obmittamus i*T quidquid ipse 8 6 se i ecatii 8 7 hoc om. $8 8 recta βδ 9 scripsit a 13 quibusque ig (Q): quibus QυβδΤ, om. i2 16 sacerdoti £ 8 17 quod QuiT: ut βὸ18 potuerunt T (i2 ?) (B) 21 descrepabant qlq3, descreparant u cum ergo q\'q2 22 fieret 8 uiderit iT (B) 23 iunctis Q: cunctis 2 (coniunciis t2) 24 eodem βδυι T(A) tractantibus qlqli?T, tractationibus PS 25 possent Q: om. 2 relegioni βδq2q3alligari QZPT, allegarent i2 )

783
Basiliscus, ut dictum est, tyrannus haereticus scriptis apostolicae sedis uehementer infractus est et a plurimis reuocatus excessibus,

quanto magis legitimus imperator, qui se catholicum uideri uolebat, potuit cum apostolica sede cunctorum quoque pontificum moderata suggestione mitigari, praecipue cum eiusdem Acacii esset specialis fautor et amator et qui litteris suis tam ipsum Acacium quam sanctum papam Simplicium magnis laudibus extulisset, quod haeretico constantissime restitissent? cur tanto tempore Acacius inter ista conticuit, nisi quia praepediri nolebat ullatenus, quae desiderabat expleri ?

Ponamus tamen etiamsi nulla synodus praecessisset, cuius apostolica sedes recte fieret executrix, cum quibus erat de Acacio synodus ineunda? numquid cum his, qui iam participes tenebantur Acacio et per Orientem totum catholicis sacerdotibus uiolenter exclusis et per exilia diuersa relegatis socii euidenter existebant communionis externae, prius se ad haec consortia transferentes quam sedis apostolicae scita consulerent? cum quibus ergo erat synodus ineunda?

catholici pontifices fuerant undique iam depulsi solique remanserant socii perfidorum, cum quibus iam nec licebat habere conuentum dicente psalmo: non sedi in concilio uanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo. nec ecclesiastici moris est [*]( 22 Psalm. 25, 4 ) [*]( 1 〈et〉 haereticua Q 2 infestus i2T (A), instructus i3 est om. £ 3 est et om., i2 3 excessimus 3 5 suggessione qlq2 praecipuae 3 6 eisdem 3 8 hereticis i2T (2) 9 reatitissent QmT (A): restitibset {33 contigait a 10 praebere T, praebet i3, prohibere tJ uolebat T desidesiderabat u 13 sedis Qu rectae p 14 qui iam om. q3 15 catholice 8 catholicos sacerdotes i2T 16 exclusissent (exclusisset t3) per iT 16 religatis Qt)i3T, relegatis ras. ex rela!?)gatis p aociis iT 17 externe nec prius i2, exteri nec prius T 18 cum sedis 8 apostolica ras. ex apostolicae (3 eiscita £ 3 19 cum quibus ergo usque ad p. 784, 2 concilium adfert Deusdedit, Collect. Canon. III 42 (ed. Martinucci p. 365) fuerat £ 20 iam om. 3 remanserunt i3T 21 non (pro nec) 8 ) [*]( XXXV pare 2, ) [*]( 50 )

784
cum his, qui pollutam habent communionem permixtamque cum perfidis, miscere concilium.

recte igitur per Calchedonensis synodi formam huiusmodi praeuaricatio repulsa est potius quam ad concilium, quod nec opus erat post primam synodum nec cum talibus haberi licebat, <adducta est>. nam et quid ageretur de fide catholica, intellegere si uellent, ignorare non poterant, cum uiderent catholicos pontifices nulla synodi discussione, nullo concilio, praecipue cum nouas causas esse perpenderent, toto Oriente depelli et ceteri quid cauerent ex illorum discere qualitate potuissent.

restat igitur, ut illius partis eos fuisse sit clarum, cui se post tot experimenta dederunt, meritoque ab apostolica sede ceterisque catholicis non iam consulendi erant potius sed notandi.

Risimus autem, quod praerogatiuam uolunt Acacio comparari, quia episcopus fuerit regiae ciuitatis. numquid apud Mediolanum, apud Rauennam, apud Sirmium, apud Triueros multis temporibus non constitit imperator? numquidnam harum urbium sacerdotes ultra mensuram sibimet antiquitus deputatam quippiam suis dignitatibus usurparunt? numquid Acacius, ut Iohannem qualemlibet hominem, catholicum tamen a catholicis ordinatum, de Alexandria excluderet Petrumque in haeresi iam detectum atque damnatum absque sedis apostolicae consultatione reciperet, aliqua synodo saltim illic habita hoc audacter arripuit? ut Kalendionem de Antiochia depelleret haereticumque Petrum, quem ipse damnauerat, absque notitia sedis apostolicae rursus admitteret, aliqua synodo id fecisse [*]( 2 rectae £ 8 3 praeuaricator epulsa β, praeuaricatore pulsa 8 5 habere i adducta est S: om. S 6 intellegeret 08 7 uiderant i 8 praecipuae βq1q3 11 partes Q fuisse <hereseos> i*T (A) 12 ab om. iT 14 risimus usque ad 19 usurpare (sic) nec non p. 785, 1 si certe de usque ad 12 mensuram adfert Deusdedit, l. c. III 42 (ed. Martinucci p. 366) 15 qui iT 16 syrmium QojSSt* triberos uybqWT, triberus i3 17 imperator in marg. add. u numquid ad T 18 semet is T deputatum i 19 acius p 21 alexandrina PT in om. ql herese 3, heresim iT 22 apostolice sedis trsp. 8 23 consolatione qxq2, consoltatione u 25 hereticum (om. que) 03 notitiam & )

785
monstratur?

si certe de dignitate agitur ciuitatum, secundae sedis et tertiae maior est dignitas sacerdotum quam eius ciuitatis, quae non solum inter sedes minime numeratur sed nec inter metropolitanorum iura censetur. nam quod dicitis \'regiae ciuitatis\', alia potestas est regni saecularis, alia ecclesiasticarum distributio dignitatum. sicut enim quamuis parua ciuitas praerogatiuam praesentis regni non minuit, sic imperialis praesentia mensuram dispensationis religiosae non mutat. sit clara urbs illa potestate praesentis imperii, religio sub eodem tunc firma, tunc libera, tunc prouecta consistit, si potius hoc praesente propriam teneat sine ulla perturbatione mensuram.

Sed dicatur forsitan de Alexandrino et Antiocheno certis ex causis principem magis illa, quae gesta sunt, non Acacium praecepisse. sed principi Christiano decuerat suggerere sacerdotem, maxime cuius familiaritate et fauore fruebatur, saluam fore de eius iniuria contumeliaque uindictam, tantum ut ecclesiae sineret Christianus princeps regulas custodiri, quia et noua in utroque pontifice causa esset exorta et nouam discussionem consequenter inquireret, et, sicut semper esset effectum, sacerdotali concilio de sacerdotibus iudicia prouenirent, non a saeculari uiderentur qualescumque pontifices, etsi errore humanitus accedente, non tamen contra religionem ullatenus excedentes potestate percelli.

an ad haec iusta ratione principi suggerenda non erat regiae ciuitatis honore sublimis? si factus erat illa regia ciuitate sublimior, tanto magis in his suggerendis debuit esse constantior; si autem in his, quae [*]( 3 quae iT: quem QofJS 4 inter om. p3 5 aliae (e in ras.) 8 aliae 8 6 sic enim 8 7 par ciuitas £ 8 8 dispens, regionis relegiose (38 9 urbis Qυβδι3 relegio q2q3$8 10 consistat 8 11 proprium £ 8 13 de om. iT 15 principe i3 principem christianum T 16 cuius om. 2a fruebamur [38 17 iniuriam {38 uindicta 2 18 siniret q1q2β et ex sineret 8 22 qualiscumque £ 8 23 relegionem |Jsq2q3 24 ad Q: et S (om. i3) iuxta rationem iT 25 erat ps: erant QuiT (A) honoris £ 8 26 factum £ 5 ) [*]( 60* )

786
pro religione fuerant exerenda, extitit contemptibilis atque despectus et aut segnis aut fiduciam non habens intimandi, in quo per regiam ciuitatem maior effectus est?