Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

sed forsitan arbitreris ideo magis significari non unicuique suum reformandum proprie corpus, cum adstruatur prout deus uoluerit esse reparandum. diligenter ergo sensum plenius haec tractantis intende, si scire conaris, cuiusmodi corpus unicuique sit deus hoc ipsum prout uoluerit redditurus, et tamquam tibi iam tunc ad ista respondentis apostoli uerba perpende. nosse desideras, quale resuscitatis hominibus corpus prout deus uoluerit sit daturus: agnosce prudenter: et unicuique seminum proprium corpus, quod utique non sine causa uir deo plenus adnectit, nisi ut futuras hominum huiusmodi dubitationes expelleret. audi, inquam, quod sapienter adiecit. et ex similitudine rem ipsam, cui comparatur, agnosce.

et unicuique inquit seminum proprium corpus: si in similitudine proprium corpus, ergo et in re, cuius similitudo est, proprium corpus certum est esse reddendum; semina enim ista sine controuersia hominibus comparauit, de quorum utique morte et resurrectione loquebatur, atque ideo singula singulis conferens, quantum ad uiuificanda post mortem corpora pertineret, de grani non prius uiuificati quam mortui [*]( 3 non addidi secundum Vulgatam; uulgo post moriatur ponebant signum interrogationis 4 simultitudinem V, corr. a 9 specie V, corr. oJ 19 nosce V, corr. p 24 similitudine V, corr. 0 29 singula Car.: singulas V 30 morte V, corr. o )

430
comparatione singulari mirabiliter explicauit.

dehinc quali post resurrectionem corpore censeretur esse quisque uenturus, id est, utrum hac conditione, quam moriendo gestauerat, an longe meliore, nihilominus illa similitudine patefecit, qua secutus exposuit: et tu quod seminas, nudum granum seminas, ut puta tritici aut alicuius ceterorum, et deus dat illi corpus prout uult. in hac ergo forma corpus deum dare decentius quam obierat euidenter expressit, sicut in subsequentibus dicitur: seminatur in corruptione, surgit in incorruptione; seminatur in ignobilitate. surgit in gloria: seminatur in infirmitate, surgit in uirtute: seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale.

ecce quemadmodum hominis morientis non hoc seminatur, quod corpus est post futurum: ecce prout uult deus intellegitur resurrecturis corpus reformare post mertem, cum inaestimabili suae misericordiae uoluntate, quod fuerat in corruptione seminatum. incorruptibili nobilitate restaurat; quod fuerat terrenae conditionis in ignobilitate sopitum, in gloria caelesti resuscitat; quod fuerat mortalitatis infirmitate resolutum, redintegrat inmortalitatis decore uestitum: postremo, quod fuerat animale defunctum, corpus spiritale restituit et reformat.

quae cuncta ad statum meliorationis sublimationisque respiciunt; illa uero, quae restat, pars conparationis adnexae specialiter ad proprietatem corporis unicuique rethibendam pertinere firmatur, qua consequenter dicitur: et unicuique seminum proprium corpus, ubi satis apparet in quauis resurgentium claritate proprietatem corporis esse mansuram.

nec otiosum est, quod beatus apostolus. [*]( 9 Cor. I 15, 42-44 ) [*]( 2 resurrectione V, corr. 0 3 hec V, corr. 0 gustauerat Y, corr. Mansi an p2: a V 4 quam 0 10 racorruptione et 11 gloria scripsi secundum ..ulg.: incorruptionem .. gloriam V Car. 12 uirtutem Car. 13 queadmodum a: quN admodum in que admodum corr. V 22 restituat et reformet V, corr. Car. 25 rethibenda V, corr. Car. )

431
cum de solo <loqueretur> humano genere (quod solum est utique suscitandum nec alia quaecumque substantia hoc est munere decoranda) atque ideo sufficeret ad unum genus hominum unam speciem seminis gratia conparationis adhibere, per quam et non prius uiuificari quam mori et honorabilius corpus, quam seminaretur, exsurgere perdoceret: sed ut diuersi sexus proprium corpus adse<re)ret innouandum, quod in una specie seminis, quantum ad similitudinem respiceret, non habebat, ne per hoc et unam tantummodo speciem resuscitandorum corporum futuram significasse putaretur proprietatum distinctione summota, discreta quoque seminum genera conparationis suae caute conuenienterque duxit adhibenda,

ut proprietatem corporum, sicut dictum est, quam una species discernere non ualebat, seminum diuersitas indicaret subpeditaretque plene comparationi facultas, per quam ad specialitatem corporum designandam conuenientissime diceretur et unicuique seminum proprium corpus, ut, quod una species cuiuslibet grani discreto sexu, qui ei nullus est, <int>imare non posset, exprimendae corporum proprietati, sicut saepe iam dictum est. seminum diuersitas intellegentiam ministraret.

triplex igitur in hac conparatione propositio, disputatio, definitio est, et quantum ad intellegendam resurrectionem pertinet corporalem, ex similitudine grani non prius uiuificati quam mortui conpetens similitudo sufficiensque deprompta est. quantum uero ad id attinet, quia non id corpus seminatur, quod futurum est, sed deus dat illi corpus prout uult, in eiusdem continentia lectionis necessario causa reseratur, cur corruptibile corpus seminatum perhibetur incorruptibile rediturum et cetera, quae huic sensui probantur adhaerere. [*]( 1 loqueretur addidi secutus Thielium < loqueretur de solo • 6 sed ut etc.] per anacoluthiam dicta sunt, cum desit uerbum quod pendeat a quod (p. 430, 28) 7 proprius V, corr. o adseret V, corr. cod. Angelic. 10 futurarum V, corr. p2 11 quoque V: quaeque o, quaecumque Labb. 15 plene scripsi: pleng V 18 est intimare scripsi: ostimare F, <cst. aestimari Thiel 19 posset V: potest ..jdonea> Thiel 28 cur scripsi: cum V )

432
quantum autem ad proprietatem corporum respicit edocendam, plenissime declaratur, quod beatus apostolus nequaquam seminis unius conparatione contentus, per quod proprietatem corporum non posset ostendere, cum id una species, ut supra memoratum est, seminis non haberet, studuit ex seminum diuersitate monstrare unicuique surgentium, qui sunt utique seminibus comparati.

proprium corpus esse reddendum. et resurgent ergo homines uiuificat.i post mortem, qui utique prius morientibus et postmodum uiuificandis seminibus conparati sunt; et non hoc, quod moriuntur, id est tamquam seminantur, resurgunt sed deus eis dat corpus ut uult, ut sit de <corruptibili in>corruptibile, de mortali inmortale, de animali spiritale, ut quod mortis fuerat conditione decoloratum, inmortali decorum integritate reddatur. et proprium corpus, sicut unumquodque seminum, sine dubio recepturi sunt, quod quia diuerso sexui in uno semine conparari non poterat, ex seminum diuersitate conlatum est, ut ex diuersitate seminum corporum proprietas signaretur; si uero proprium corpus resuscitatus quisque suscipiet, indubitanter est consequens, ut unicuique sexui corpus proprium reformetur, quia, sicut dictum est, et unicuique seminum proprium corpus restituitur adtributum et, si unicuique seminum proprium corpus restituitur, per quae utique semina in utroque sexu omne genus hominum designatum est, sequitur, ut omne genus humanum, quod in utroque sexu istis est seminibus designatum, proprium sit corpus habiturum.