Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

reuocatus excessibus, quanto magis legitimus imperator, qui se catholicum uideri uolebat, potuit cum apostolica sede cunctorum quoque pontificum moderata suggestione mitigari, praecipue cum eiusdem Acacii esset specialis fautor et amator et qui litteris suis tam ipsum Acacium quam sanctae memoriae papam Simplicium magnis laudibus extulisse doceretur, quod haereticis constantissime restitisset? cur tanto tempore Acacius inter ista conticuit, nisi quia praepediri nolebat ullatenus, quae pro haereticis desiderabat impleri?

Ponamus tamen etiamsi nulla synodus praecessisset, cuius apostolica sedes recte fieret executrix: cum quibus erat de Acacio synodus ineunda? numquid cum his, qui iam participes tenebantur Acacio et per Orientem totum catholicis sacerdotibus uiolenter exclusis perque exilia diuersa relegatis socii euidenter existebant communionis externae, prius se ad haec consortia transferentes quam sedis apostolicae scita consulerent?

cum quibus ergo erat synodus ineunda? catholici pontifices fuerant undique iam depulsi solique remanserant socii perfidorum, cum quibus iam nec licebat habere conuentum, quia moris ecclesiastici omnino non esset cum his, qui pollutam communionem tenerent permixtamque cum [*]( 1 deum (pro imperatorem) B quae possent trsp. R man. 2 competerent BZAB, man. 1: conpetere V, competere debuit R man. 2 alligari in allegare mutauit R man. 2 2 basiscus R man. 1 AlAy man. 1 3 instructus B, infestus A 5 cu V, eum R 9 magis B magnis laudibus om. B extulisset V extulisse magnis laudibus trsp. A quod BA2: quo VB 10 restitisse B, restitissent A cum parte codd. 2 quur B 12 expleri 2 13 etiam sy B 14 sedis VB recta B fieret VR man. 1 AB: esset 2B man. 2 15 participes tx particeps corr. V man. 2 16 acacii B catholicis ex catholici corr. V man. t, catholicae B 17 per quae B religatis R.A. 18 communionis V2; communis B, religionis RA 21 episcopi (pro pontifices) A iam om. B depulsi ex sepulsi corr. B 22 socii om. B quibus nam nec libet B 23 moris ex morbis V 24 teneret permixtumque B )

387
perfidis, ullum miscere concilium propheta quoque dicente: non sedi in concilio uanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo, odiui congregationem malignorum et cum impiis non sedebo.

recte igitur per Calcedonensis synodi formam huiusmodi praeuaricatio repulsa est potius quam ad concilium, quod nec opus erat post primam synodum nec cum talibus haberi licebat, adducta est. nam et quid ageretur de fide catholica, si intellegere uoluissent, ignorare non poterant, cum uiderent catholicos pontifices nulla synodi discussione, nullo concilio, praecipue cum nouas causas esse perpenderent, toto Oriente depelli, et ceteri quid cauerent ex illorum discere qualitate potuissent.

restat igitur, ut illius partis eos fuisse sit clarum, cui se post tot experimenta dediderunt, meritoque ab apostolica sede ceterisque catholicis non iam consulendi erant potius sed notandi.

Risimus autem, quod praerogatiuam uolunt Acacio conparari, quia episcopus fuerit regiae ciuitatis. numquid apud Rauennam, apud Mediolanum, apud Sirmium, apud Triueros multis temporibus non constitit imperator? numquidnam harum urbium sacerdotes ultra mensuram sibimet antiquitus deputa tam quippiam suis dignitatibus usurparunt? numquid Acacius ut Iohannem qualemlibet hominem, catholicum tamen a catholicis ordinatum, de Alexandria excluderet Petrumque in haeresi [*]( 1 Psalm. 25, 4 sq. ) [*]( 2 in VBl:: cum RA cum Vulgata 3 odiui .. sedebo om. 2 con- gregationes R 4 rectae B 5 preuaricatione pulsa B 5 sq. potius a coneiliuni B 6 concilium ex consilium corr. V quod VBl: quo RA 7 ne B cum qualibet habere R ut dictum (pro adducta) B 8 de fide VB!.A: uel de (laborantibus add. man. 2) pro fide R si om. B 9 uiderunt B 10 post nulla (!J concilio add. eici R man. 2 11 praeponerent R orienti B ex ex et corr. V man. 2 13 partis om. RA fuisse hereseos sit A 14 dediderunt VB: dederunt RA2 15 erat B 16 praerogantium hinc uolunt acacium B 17 ferit B 18 medolanum V sermium B. firmium VR triberos VB, tiberos RA 19 numquid iam A 22 catholicurn tamen a om. B 23 alexandriae B petrum quae B, petrum (om. que) R heresim B ) [*]( -25* )

388
iam detectum atque damnatum absque sedis apostolicae consultatione reciperet, aliqua synodo saltem illic habita hoc audacter arripuit? ut Calendionem de Antiochia depelleret haereticumque Petrum, quem ipse quoque damnauerat, absque notitia sedis apostolicae rursus admitteret, aliqua synodo id fecisse monstratur?

si certe de dignitate agitur ciuitatum. secundae sedis et tertiae maior est dignitas sacerdotum quam eius ciuitatis, quae non solum inter sedes minime numeratur sed nec inter metropolitanorum iura censetur. nam quod dicitis \'regiae ciuitatis\', alia potestas est regni saecularis, alia ecclesiasticarum distributio dignitatum. sicut enim quamuis parua ciuitas praerogatiuam praesentis regni non minuit, sic imperialis praesentia mensuram dispensationis religiosae non mutat. sit clara urbs illa potestate praesentis imperii, religio sub eadem tunc firma, tunc libera, tunc prouecta consistit, si potius hoc praesente propriam teneat sine ulla perturbatione mensuram.

postremo si sibi de imperatoris praesentia blandiuntur et inde putant Constantinopolitanae ciuitatis episcopi potiorem fieri posse personam, audiant Marcianum eiusdem principem ciuitatis. posteaquam pro augmento urbis ipsius sacerdotis intercessor accedens contra regulas optinere nihil potuit, sanctae memoriae papam Leonem summis laudibus prosecutum. quod canonum regulas uiolari nulla fuerit ratione [*](2 synndi V saltim B 3 audaciter B calendionum B. kalendionem RΣ2?2 antiocift B depelleret B2: pelleret VRA. õ amitteret B 6 certe dignitatem B 7 maiorem dignitas B 8 aedis memine B 9 iure B 10 est om. R 11 uerba inde a sicut quamais usque ad 389. 10 refutatione uacuasse adfert Facundus. Pro defens. trium capp. V 4 (Migne 67, 649) sic R quaeuis RAX 12 prana B praes. regni praerog. trsp. RA 13 religiose B 14 urbs A1 Facundus. urbs uel urbis Σ: ut urbs VllA* (uel urbs Thiel); si claratur his illa B 15 eadem VBR Facumlus: eodem --4 tunc sub eadem trsp. VR profecta B consistit ex constitit corr. F man. 2 si om. B 16 propria B perturbationem B 20 pro 0111. B augmento ex aumento corr. V man. 2 21 intereessio R vian. 2 regulam RA 22 L. (= Leonenit RA )

389
perpessus;

audiant Anatolium eiusdem sedis antistitem clerum potius Constantinopolitanum quam se temptasse talia confitentem atque in apostolici praesulis totum dicentem positum potestate ipsumque beatum papam Leonem sedis apostolicae praesulem, cuius synodus Chalcedonensis auctoritate firmata est, quidquid ultra quam ab eodem pro fide et communione catholica atque apostolica illic agendum constaret esse delegatum, per occasionem congregationis illius praeter Nicaenos canones noua uideretur actione temptatum, conpetenti refutatione uacuasse

eaque nihilominus etiam sub sanctae memoriae papa Simplicio legatum sedis apostolicae sanctae memoriae Probum Canusinae urbis episcopum Leone principe tunc petente praesente docuisse nullatenus posse temptari neque his prorsus praebuisse consensum; atque ideo non ad ciuitatis cuiuslibet respiciant qualitatem sed modum dispensationis ecclesiasticae paterna traditione firmatum conuenienter obseruent.

Dicatur autem de Alexandrino et Antiocheno episcopis certis ex causis principem magis illa, quae gesta sunt, non Acacium praecepisse. sed principi Christiano decuerat suggerere sacerdotem, maxime cuius familiaritate et fauore fruebatur, saluam fore de eiusdem iniuria contumeliaque uindictam, tantum ut ecclesiae sineret Christianus princeps regulas [*]( 1 perniissus audiat B anatholium A 2 con.stantinopolitanuiu numquam se B temptasset alia V, temptasse alia RA 3 atque in VRA: sed ad eadem B positum ex positus COIT. R man. 2 4 potestatem B ipsumque Facundus: ipseque B, ipsum VRA 5 Calc syn. auct. trap. R, syn. auct. Calc. A 6 quicquid RA eadem B, 7 esset R man. 2 9 actio et impietatum B 10 uaeuasse Facundus: uaeuasset VA et ante ras. R. euauasse B 11 papa Simplicio .. memoriae om. B 12 canosine iM1, causae B 13 presentem B potnisset B teptari V nec RA 15 respiciunt B 16 paternater natraditionis B 18 de om. A antioceno BRA episcopis om. B2 19 principe B 20 precipisse B decuerat ex docuerat corr. V man. 2 seggerere V 21 sacerdotem B!.A. et ex sacerdoti corr. R man. \'Į: sacerdotum V fabore B 22 saluum B eiusdem VRA: eius jB.S 23 christianog B )

390
custodiri, quia et noua in utroque pontifice causa esset exorta et nouam discussionem consequenter inquireret, et. sicut semper esset effectum ac diuinae pariter leges humanaeque censerent, ut sacerdotali concilio de sacerdotibus iudicia prouenirent, non a saeculari uiderentur qualescumque pontifices, etsi errore humanitus accedente non tamen religionem ullatenus excedentes.

potestate percelli. an ad haec iusta ratione principi suggerenda non erat regiae ciuitatis honore sublimis? si factus erat illa regia ciuitate sublimior, tanto magis in his suggerendis debuit esse constantior; si autem in his, quae pro religione fuerant exserenda, extitit contemptibilis atque despectus et aut segnis aut fiduciam non habens intimandi. in quo per regiam ciuitatem maior effectus est? an ut per eam suae praeuaricationis exereret potius tyrannidem quam causas religionis legitime procuraret?

Nathan propheta palam publiceque in facie regi Dauid et commissum pronuntiauit errorem et ipsum conmisisse non tacuit et confessione correctum consequenter absoluit. beatae memoriae Ambrosius Mediolanensis sacerdos ecclesiae maiori Theodosio imperatori communionem publice palamque suspendit atque ad paenitentiam redegit regiam potestatem. beatae memoriae papa Leo. sicut legitur, imperatorem Theodosium iuniorem Epheseno latrocinio libere coarguit excedentem.

sanctae memoriae quoque papa Hilarus [*]( 15 cf. Regii. II 12, 1 ) [*]( _1 custodire B noua supra lin. add. B causae Beet (pro eet) V 3 seper R ac VRA: hoc B legis B humanaeque ex humanaque coir. V man. 2, humane quae B: humanae R man. J. et humanae AR man. 2 5 preuenirent B non ad B qualiscumque B 6 occidente B 7 ad VRAB: et 2 principis B 8 erant A cum parte codd. 2 9 ille A sue gerendis V 10 dedebuisse constantior B pro B2: om. VRA 11 regione B exerenda BB fllan. 1, exercenda AR man. 2 dispectus B 12 signis B 13 eam B: ea VRA 14 suam B suae tyrannidem (tyrannidi R) praeu. potius exereret (exerceret A) RA 15 Natham B pubiiea quae B 16 faciem regis R 17 commississe B 19 sacerdus B maiori theodosio imperatori connnunionem V: maiorum thedosium imperatorem communionem B, maiorem theodosium imperatorem a communione RA 20 redigit B 22 teodoxium B effeseno B, ephesino A 28 excidentem B )

391
Anthemium imperatorem, cum Filotheus Macedonianus eius familiaritate suffultus diuersarum conciliabula noua sectarum in urbem uellet inducere, apud beatum Petrum apostolum palam, ne id fieret, clara uoce constrinxit in tantum, ut non ea facienda cum interpositione sacramenti idem promitteret imperator.

sanctae memoriae nihilominus papa Simplicius et post eum sanctae memoriae papa Felix non solum Basiliscum tyrannum sed etiam imperatorem Zenonem pro isdem ipsis excessibus auctoritate libera saepius increpasse noscuntur flectique potuisset. nisi Constantinopolitani praesulis accenderetur instinctu, qui particeps externae communionis effectus necessario, in quod inciderat, iam fouebat, malens in suae praeuaricationis obstinatione persistere quam curandus ad salubria remeare, sicut ipse rerum probauit euentus.

ecce nuper Honorico regi Uandalicae nationis uir magnus et egregius sacerdos Eugenius Cartaginensis episcopus multique cum eodem catholici sacerdotes constanter restitere saeuienti cunctaque extrema tolerantes hodieque persecutoribus resistere non omittunt. nos quoque Odouacri barbaro haeretico regnum Italiae tunc tenenti, cum aliqua non facienda praeciperet, deo praestante nullatenus paruisse manifestum est.

hic autem uir bonus Acacius et sacerdos eximius in tantum se et suggerere potuisse monstrauit et noluisse deprompsit, immo fauisse [*]( 1 filiotheus B, silotheus R macliedonianus V 2 noua om. RA 3 orbem B inducere om. V man. 1, in nzarg. add. man. 2 4 perstrinxit B 5 ea om. B inter inpositione B 6 symplicius B 7 postea sanctae B papa om. B 8 zenone per B hisdem VR 10 potuisse B accederetur V 11 communioni B 12 necassario B fuebat mallens B 14 remeare ex mereare corr. V man. 2 euendus B 15 horiorico ut uid. B uandalice ex uadalicę corr. V man. 2, uuandalicae BR: uuandalorum AI, uualdanorum A3 16 kartaginiensis B, carthaginensis A 17 constatuilter (uel constatuiiter) B restitere V man. 2: resistere V tnan. 1 BRA se uenienti tunc itaque B 19 odobacri B, bodouacri VR, odouagii A 20 italicae B 21 praestante VRA: iubante B prauisse B 22 eximus V et ante suggerere om. B suggere V, corr. man. 2 23 depromsit V, depromisit B )

392
patefecit, ut et imperator cuncta se ex eius gessisse consilio non taceret et ipse imperatorem magnis praeconiis eleuaret ista facientem seseque proderet his agendis rebus fuisse participem.

Sed esto, Calendion imperatoris nomen abstulerit, Iohannes principi mentitus fuisse iactetur: quae tamen cum nouae essent causae, noua debuit ecclesiastica prouenire discussio. an qui in hominem imperatorem peccasse dicebantur, nulla interueniente synodo deici debuerunt et in deum, qui summus et uerus est imperator, Acacium delinquentem sinceramque communionem diuini sacramenti studentem miscere cum perfidis secundum synodum, qua haec est damnata perfidia. non oportebat expelli?

quid de innumeris per totum Orientem catholicis sacerdotibus propria sede depulsis et indubitanter haereticis intromissis? nouae certe erant causae et his consequenter noua synodus debebatur. cur tunc non uenit in mentem, ut in talibus causis peteretur a principe saltem qualiscumque synodus celebranda, ut quocumque uel colorato iudicio traditionis ecclesiasticae passim pontifices uiderentur exclusi, non solum quarumcumque urbium sacerdotes, sed metropolitani incunctanter antistites?

his omnibus cum non restitit suggestione qua potuit, consensit Acacius communicando cunctis, qui in catholicorum locum haeretici fuerant subrogati. apostolus autem dicit non solum qui faciunt sed et qui consentiunt facientibus reos indubitanter adscribi. an haec licuit saeculari potestati et actis talibus Acacio consentienti [*]( 24 Rom. 1, 82 ) [*]( 1 ut et VRA~\\ auait B gessisse VΑΣ: suggessisset R (egiVae corr. m. 2), om. B 2 sed ipse B eleualeret V 3 seae quae B proderet B2: prodidit VRA 4 principem B 5 est V calcndionem B, calendiouis R nomen om. B 6 fuisse mentitus RA 7 debucret B 9 synodo om. B 12 secunda B 18 orientem VB2: orbem RA 15 certae R et in his B 16 debebatur ex debeatur corr. R man. 2 non uenit ex inuenit corr. R Inem. 2 17 saltiam B 19 ecclastice V 20 excludi a 22 resistit B consensit ut acacius B 23 loco hereti B 24 et VRAZ: om. B )

393
absque ulla synodo, quam ipsa rerum nouitas exigebat, absque sedis apostolicae consultatione perficere et sedi apostolicae non licuit secundum tenorem synodi Calcedonensis in ueteri utique causa et ueteri constituto iusta definitione damnata inimicis synodi Calchedonensis Acacium conmunicantem a sua conmunione depellere?