Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Non reticemus autem, quod cuncta per mundum nouit ecclesia, quoniam quorumlibet sententiis ligata pontificum sedes beati Petri apostoli ius habeat resoluendi. utpote quae de omni ecclesia fas habeat iudicandi neque cuiquam de eius liceat iudicare iudicio, siquidem ad illam de qualibet mundi parte canones appellari uoluerint, ab illa autem nemo sit appellare permissus. quapropter satis constat Acacium nullum habuisse pontificium sententiam sedis apostolicae sine ulla eius notione soluendi.

dicant certe: qua synodo hoc ille praesumpsit, quod nec sic quidem absque apostolica sede fas haberet efficere? cuius sedis episcopus? cuius metropolitanae ciuitatis antistes? nonne paroeciae Heracliensis ecclesiae? si illi certe licuit sine synodo sententiam apostolicae sedis abrumpere nulla eius consultatione quaesita, itane uero non licuit primae sedi Calcedonensis synodi constituta sicut decuit [*]( 1 acacius aliquatinus B 2 conuenieniter B prob. Petrum trsp. A 5 eius inexpiatione FE: eius inexplicatione B, in eius cxpiatione JRA communicatum B 6 sq. uerba infectus .. nouit om. V man. 1, in superiore margine add. man. 2 7 non reticemus autem V, non reticemus (om. autem, quod fort. infra lineae 13 falso intrusum est) B: nec plane tacemus AE; non reticemus usque ad 13 permissus om R 8 legata B 9 sedes ex sedis corr. V man. 3 10 habuit B quae de BAr.: quod V man. 1, quae man. 2, quae de man. 3 11 quibus libet B 12 appellare BA uoluerunt AH appellari uolnerint ab illa autem appellari uoluerint ab illa autem Y, ab illa usque ad uolnerint del. man. 3 13 quapropter autem satis B 14 sine ulla ΒΑΣ in VR 15 soluendi qua certe qua B 16 siquidem YRAB, corr. Car. (sic absque .. fas quidem E) 18 nonne RABr: nostrorum V parrochię RAt, parochiae A3, paraetiae B eracliensis BA 19 sedis apost. trsp. RA 20 consulatione V 21 sedis T docuit B )

379
exequenti huiusmodi praeuaricatorem sua auctoritate detrudere?

sed nec illa praeterimus, quod apostolica sedes frequenter, ut dictum est, more maiorum etiam sine ulla synodo praecedente et absoluendi quos synodus inique damnauerat et damnandi nulla existente synodo quos oportuit habuerit facultatem. sanctae memoriae quippe Athanasium synodus Orientalis addixerat; quem tamen exceptum sedes apostolica, quia damnationi Graecorum non consensit, absoluit.

sanctae memoriae nihilominus Iohannem Constantinopolitanum synodus etiam catholicorum praesulum certe damnarat, quem simili modo sedes apostolica etiam sola. quia non consensit, absoluit, itemque sanctae memoriae Flauianum pontificum Graecorum congregatione damnatum pari tenore, quoniam sola sedes apostolica non consensit. absoluit potiusque qui illic receptus fuerat Dioscorum secundae sedis praesulem sua auctoritate damnauit et impiam synodum non consentiendo sola submouit ac pro ueritate ut synodus Calchedonensis fieret sola decreuit. in qua pontificibus innumeris.

qui latrocinio corruerant Epheseno, ueniam poscentibus sola concessit et in sua perfidia permanentes nihilominus sua auctoritate prostrauit. quam congregatio, quae illic pro ueritate reparanda conlecta fuerat, est secuta, quoniam, sicut id, quod prima sedes non probauerat, constare non potuit, sic quod illa censuit iudicandum, [*]( 1 eiequendi B, exequentis R preuericatorem B 2 sed om. B, sed nec illa usque ad 5 facultatem om. R apostolicae sedis B, apostolicae sedi A 2, 7, 11, 13, 22 sedes ex sedis corr. V tnan. 3 ut om. A 3 sine illo B 4 et absoluendi VA: exsoluendi BZ quos 02: quod VABv iniqua B 5 oportuerit A 6 origentalis B 7 sedis apostolicae B quia ex qui corr. V man. 3 8 sensit R 10 dam- nauerat B£. 11 et 13 sedis B 11 etiam sola BAY: om. VR 12 idemque V, itemque et B graecorum BAZ: om. VR sedes sola trap. R 14 non om. V. supra linea add. man. 2 potiusquc.. damnauit BAE: om. VR potius qui illic .. dioscorum quae secunde B 16 sola jBS: om. VRA 17 hac pro B calcalchidonensis V 18 in 0 latrocinio B ephesano B. epliesino RA 20 auctoritate quam prostrauit quam B 21 promenda (pro reparanda) B 22 C (pro est = e) R primam B. )

380
ecclesia tota suscepit.

ubi etiam consequenter ostenditur, quia male gesta synodus, id est contra scripturas sanctas, contra doctrinam patrum, contra ecclesiasticas regulas, quam tota merito ecclesia non recepit et praecipue sedes apostolica non probauit, per bene gestam synodum, id est secundum scripturas sanctas, secundum traditionem patrum, secundum ecclesiasticas regulas pro fide catholica et communione prolatam, quam cuncta recepit ecclesia, quam maxime sedes apostolica conprobauit, ut debuerit, et potuerit inmutari: bene uero gestam synodum iuxta supra dictum modum noua synodo nullatenus inmutandam.

proinde si Eutychem fatentur haereticum, male gestam apud Ephesum synodum, qua est receptus, pariter fatebuntur et perbene gestam synodum Colchedonensem, qua Eutyches uel cum eo sentientes talia sunt reiecti, uelint nolintque consentient. atque ideo bene gestam synodum nouis exagitationibus refricari non licuisse cognoscant.

qui si forsitan dixerint eo tenore Ephesenam quoque synodum non licuisse mutari, rursus haec eadem, quae supra deprompsimus, planius repetita perpendant, id est quia contra fidem, contra ueritatem communionemque catholicam atque apostolicam uereque Christianam non recte gesta synodus legitima synodo pro fide, ueritate, communione catholica uereque Christiana modis omnibus secludenda est et [*]( 2 scriptura V, corr. man. 2 contra doctr. Car.: contraque (con- que B) doctr. VRAB 3 patrum ct contra A toto B 4 sedis B, sedes apostolica ex sedis apostolice corr. V man. 2 non probauit VBA: reprobabit B id est usque ad 5 synodum om. B gestam ex gesta corr V man. 2 6 sanctas om. V 8 sedes ex sedis corr. V man. 3 11 euticen RA et sic fere semper per ic 13 perbene V: per bene R, bene A 14 qua R man. 2 A: quae VB, quod R man. 1 eutices uel ei consentientes B ui* _15 nolint quae B 16 gesta B nolill V exatitationibus B 17 forte R ephesinam R... 19 deproinsimus VA4, deprompsemus B plenius B perpendant B: perpendantur VRA 20 fidem et contra A contra ueritatem om. B 21 atque apostolicam om. VRA uereque ex uere qui corr. V man. 2, uere quae B recta B 22 fidei B conimunioneni B, communioquo Al, communioneque Car. 23 seelndenda ras. ex seclaudenda V )

381
iniusta synodus iusta synodo submouenda, pro fide autem et ueritate et communione catholica atque apostolica bona synodus uereque Christiana semel acta nulla nec potest nec debet nouae synodi iteratione conuelli sed secundum bene gestam synodum recteque praefixam, si quis ab eius tramite deuiarit, consequenter ac sufficienter eius definitione plectendus meritoque illius subiacet constitutis.

nec opus est per singulos quosque deuiantes iureque plectendos nouas rursus synodos introduci, cum ex illius tramite, quae auctorem cum errore damnauit, quisquis quolibet modo quolibet titulo complex eiusdem fuerit factus erroris et eius se contagione uel communione polluerit, competenter et particeps eiusdem damnationis existat eiusque poena teneatur obstrictus, cuius maluit inire consortium.

quaero ergo ab his, quid de Eutyche sentiant: fuisse haereticum an adserunt non fuisse? si non fuisse contendunt, quid ambagibus agunt, quid circuitionibus praestigiisque se contegunt? palam se Eutychianos esse pronuntient, ut in eius sacrilego furore conuicti ueritatis molibus obruantur aperteque cognoscant, non solum haec ipsa pestis Eutychiana quantum Christiano dogmati probetur inimica sed quantas alias haereses easque grauissimas in sua prauitate contineat, ut in quibus foueis uolutentur et in quod [*]( 1 synodus inmouenda B 2 communionem B atque apostolica om. YRA 3 nulla potest BA 4 noui syndi B sed om. B 5 rectae quae B quis habet tramite B 6 deuiauerit R 7 que om. A subiacit constitis B 8 quoque B iure quae VB plectend B synodus B 9 que acunctorcm B 9 sq. cum errore (corr. ex commerire) deuiantem a tramitem (leg. -te) calcliedonensi (leg. -sisi consilii (leg. concilii) damnauit B 10 ouisquis libet B, quolibet modo oin. RA 11 et rRAB: ut a uel communionem B. corre.ri: om. VRA 12 ColIIplectanter B eius dainnat. R 13 eius quae pene B teneatur_ scripsi: tenetur B, puniatur VRA obstrinctus B 14 quae ergo B eutice R, euticete A, eutichetc B 15 senticiat B hereticum asserant an non fuisse B sy V 16 circumscriptionibus pcrstringiis quae B t 17 conerunt B esse (pro se) B cuticianos B 18 pronuntientient B 20 euthiciana quanto B dignati (pro dogmati) B 21 quan- to\'ll (eras. s) R heresis B eas quae B 22 contineant RA )

382
praecipitium barathrumque mergantur, intellegant.

simul autem, si Eutychem haereticum negant, omnimodis publicatur, quod ideo de nominibus Eutychianae pesti communicantium suppresso ueluti hoc ipso errore contendunt, ut nos per talium nominum, quod absit, insidias captiosasque tendiculas in Eutychetis insaniam nitantur inducere; quod quidem, etiamsi non negent, siue scientes siue nescientes facere confutantur.

sin uero et Eutychen haereticum negare non audent, restat ut contra catholicam fidem non synodum nuncupandam sed conspirationem potius perditorum fuisse consentiant, quae apud Ephesum Eutychete reducto perculit sanctae memoriae Flauianum cunctosque qui illic aderant sacerdotes militari terrore compulerit tanto sceleri praebere consensum, atque ideo nobis necesse est prauam peruersamque conspirationis illius et latrocinalem fuisse perhibeant actionem eamque debuisse modis omnibus aboleri et ideo iustam bonam ueraciter Christianam Chalcedonensem synodum processisse definiant in his, quibus Eutychete depulso cum suo fautore Dioscoro haeresim eorum erroremque damnarit.

hanc ergo synodum, ut dictum est, bonam ueram iustam Christianamque esse non dubitent, per quam illa noxia sit remota; perspiciant ergo tandemque concedant quod. quisquis ab eius iustae et Christianae ueraeque synodi fide communione et ueritate deuiarit uel ab ea [*]( 1 baratrumque RA, baratrum que B merguntur B 2 euticen BA, eutychetem B 3 nominibus B: omnibus VBA eutichianae B communicantibus RA 4 uelut B ipse B 5 hominum R man. 2 n 6 ethicetis B 7 nonegent V, non negant B facile confnt. B 8 si uero euthicem B eutichen V, euticen RA 9 nunccupandum B 10 conspiratione B aput B et ras. ex caput V 11 effesum euthiceta perducto B 12 cunctos quae B adherant V sacerdoter militarit errore B 13 tantum leri U nobis om. B 14 prauum peruersumque B 15 perhibebant B debuissent R, diluisse B 16 abolori B 18 euthicetae B 19 damnaret B 20 dubitent B: dubitant VBA 21 sint Rd tandemque esse concedant B 22 quisquis VRA: quia iste B xpiane uere synodi B 23 deuiarit BJ1, deuilllr.rit V: deuiari A\\ deuiare B )

383
deuiantibus sese communione miscuerit, sufficienter atque competenter secundum ipsius definita teneatur obstrictus, quoniam mala synodus bona debuit submoueri, bona uero synodus nulla causa est cur alia debeat synodo retractari. ne ipsa retractatio eius constitutis deroget firmitatem.

proinde quicumque congregationis Ephesenae tenentur affectu, quid adhuc Acacii tantummodo nomen obtendunt et non palam se sectatores Eutychetis, qui illic receptus fuerat. profitentur ? quod si refugiunt atque Eutychen se perhibent execrari. simul ergo et Ephesenam, qua male receptus est, conspirationem iure cassatam et Calchedonensem synodum, qua reiectus est, merito consentient institutam atque ita synodum, quae pro fide et communione et ueritate catholica atque apostolica sit praefixa, secundum ueterum formam, sicut dictum est, perspicient nouellis non potuisse quaestionibus uentilari sed iuxta eius tenorem semel legitime iusteque depromptum et iure probari recta sectantes et sentientes contraria refutari.

quod sedes apostolica sicut decuit antiqua traditione custodiens non synodum duxit iterandam sed in eius praeuaricatore pellendo hanc eandem synodum potius exequendam.

Quapropter si quis adhuc secundum Chalcedonensem synodum haec ab apostolica sede gesta reprehendit, praeter quod et hac, quam superius adstruximus, et multiplici potest ratione conuinci, multo magis tamen Acacio non licuisse fatebitur ista [*]( 1 sese scripsi: esse B, om. VRA communionem Al 4 rectari B tfl tractio B 5 constitutis eius trsp. B 6 coniurationis R ephesene V et ante ras. R, effesene B: epbesinae A et R corr. quia B 7 sese catores V, corr. man. 2 8 euthicetis B protestantur B 9 quod ire fugiunt V, corr. man. 2 euthicen B 10 effesenam B, ephesinam RA 11 iuste B 12 atque ideo B 13 et communione et ueritate catholica atque apostolica B: catholica VRA 14 prospicient VR potuisse VRA: oportuisse B 15 iusta B 16 legitimae B depromtum VA1, depromtumque B 18 sedis VB sic R edocuit B antiquam traditionem B 19 sinodam B in om. B 20 eadem B 22 geste R propter A 23 hac VR: hoc B. hanc A\', ab hac A3 quam BRA: qua V adduximus R et om. RA )

384
temptare. dicat ergo, qua ipse synodo Iohannem secundae sedis antistitem qualemcumque, certe catholicum et a catholicis ordinatum nec de catholica fide et communione aliquatenus impetitum, duxerit excludendum et haereticum manifestum Petrum sua quoque executione damnatum pontifici catholico permiserit subrogari, cum etiamsi reus manifestus esset Iohannes, post eum saltem catholicum conuenisset praefici sacerdotem, sicut ipse quoque suis sacris sanctae memoriae Timotheo catholico in Alexandria faciendum promisisse legitur imperator.

qua synodo tertiae sedis episcopum Calendionem idem expelli fecit Acacius ac nihilominus eidem Petrum tam haereticum manifestum, ut eidem palam nec se communicare praetenderet, sua passus est dispositione substitui? qua denique per totum Orientem synodo eiectis orthodoxis nullo crimine maculatis prauos quosque et criminibus inuolutos sua prouisione supposuit? qua synodo tot aliena priuilegia nefandus populator inuasit? sed libri non sufficiunt, si tragoedias eius, quas per ecclesias totius Orientis exercuit, singillatim scribere moliamur.

An illud ipsius argumentum nobis aestimant opponendum, quo facinora sua in imperialem nisus est iactare personam? cur igitur, quando uoluit, obstitit Basilisco, tyranno certe et haeretico uehementer infesto ? cur ipsi imperatori Zenoni, quia [*](1 crgo FBE: igitur RA quia B 2 qualecuinque B catholico cum et B 3 fitle cummunionem B aliquatonus om. B 5 sua sua B excusatione B 6 porniiserit usque ad 9 catholico om. R subrogare B eiamsi V esset cum conuenisset iohannes B 7 sall//h\'m (eras. u) y. saltim B debuisset (pro conuenisset) B 9 alexandriam B promississe B, pcnnisisse A, prompsisse 0 relegitur B 10 qua orn. B episcopum Calendionem Y AB (episcopum sanctum Cal. I): antistitem calcedonensem (Calced. del. man. 21 R 11 hanc (pro ac) B idem li. eundem A tamen hericorum B 12 commuuicari A 15 quoque et ciiminibus quoque inuolutos B 16 tota B 17 sufficiunt RA et e.r sufficient B man. 1: sufficicnt r et ex sufficiunt V man. 1 ut uidttur traguidas B 18 qua super B 19 describere 2 20 estimat B 21 in BA2 et R man. 2: om. VR man. 1 persona B 22 quur B basisco AaR man. 1. basilico B 23 infecto B quur B )

385
palam Antiocheno Petro noluit communicare, suam non subdidit uoluntatem? ecce potuit et in aliis resultare, si uellet.

sed ut ea quae latius explicanda sunt omittamus, quid, quod ipse Zenon imperator suis litteris profitetur cuncta sese ex Acacii gessisse consilio nec hoc eum fallere litteris suis ipse pariter testatur Acacius, qui et eum nihilominus uniuersa recte gessisse conscripsit et suo consilio haec eadem gesta non tacuit?

quasi uero tantum in Alexandrini Petri communione Acacius praeuaricator extiterit et non in omnibus, quos uel fecit depulsis catholicis pontificibus tamquam tyrannus ecclesiis quibusque praeponi uel taliter praepositis peruersa communione permixtus est! qui hoc ipso secundum canones fuerant ab ecclesiastica communione pellendi, quo se passi sunt successores uiuis sacerdotibus adhiberi.