Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

DILECTISSIMO FRATRI MENAE UIGILIUS. Licet uniuersa, prout deo auxiliante potuimus et credidimus expedire, domno filio nostro serenissimo et Christianissimo imperatori de ecclesiasticis causis nostrae insinuationis sermo suggesserit, necessarium tamen iudicauimus et caritati uestrae per Christianissimi filii nostri patricii Domnici personam scripta dirigere.

quibus nos grandi exultatione et gaudio suscepisse cognoscite, quod Nicaenam Constantinopolitanam Ephe<senam primam et Chalcedonensem) sanctissimas synodos, in quibus fidei orthodoxae atque apostolicae fundamenta monstrantur, sicut pollicitationis uestrae tunc ad decessorem nostrum sanctae recordationis Agapitum lectio data testatur, inuiolabiliter uos asseritis custodire et maxime beati Leonis prodecessoris nostri sequi in omnibus constituta. quid enim caritati tuae dignius honorique conueniat, nisi a Romanorum praesulum non deuiare doctrina? aut quid nobis iucundius quidue sit gratius quam illos in Christi domini et saluatoris nostri caritate conplecti, qui maiorum nostrorum et decessorum facta custodiunt?

unde spiritaliter salutantes et hortamur et, qua nos conuenit affectione, incessanter adloquimur, ut illius normam, illius ammonitionem, illius, sicut et promisisti et indicas, sequaris [*]( 4 disponatis EXPLICIT V ) [*]( 93. Dat. simul cum ep. 92 die 17 Sept. a. 540 per Domnicum. Edd. Car. P 602; Bar, ad a. 540, 23; Collect. Concil. 6 MEXBA, r 9 sermo scripsi: sermone V, quo seruato suggesseriinus o2 13 epheylonensem V, corr. oa nisi quod primam ego addidi 14 sanctissima F. corr. a 19 quid enim scripsi: quide V, quid est uulgo cum a dignus V, corr. o2 honori que V, correxi: honoris que a, honoris quod Car. 23 custodiuit V, corr. o2 24 et hort. V: te hort. o2 )

355
in omnibus constituta. plena sunt enim de praedicti prodecessoris nostri sanctae et uenerandae recordationis Leonis <scriptis > uestrae fraternitatis scrinia, quae ad prodecessores tuos leguntur ab eodem destinata pontifice, itemque et nostris decessoribus quae uestri promiserint, releguntur.

sed haec dixisse sufficiat; apostoli namque sermo ante oculos nostros est, qui dicit: sapientiam loquimur inter perfectos. de his uero, quibus te memorem libelli, quem supra scripto decessori nostro tradideras, et sequentem apostolicae constituta doctrinae in haereticos inferius comprehensos, id est in Seuerum Antiochenum, Petrum Apamenum, Anthimum quoque peruasorem Constantinopolitanae ecclesiae, Zoram, sed et Theodosium Alexandrinae ciuitatis nec non et Constantinum atque Antoninum Bessentanum Eutychianae haeresis sed et Dioscori, qui in Calchedonensi synodo inter alios legitur fuisse damnatus, defensoribus atque sequacibus anathema dixisse cognouimus (in quibus non aliquid sententiae olim a patribus decretae iunxisti t et talibus praesulibus beati Petri uicariis in auctores haeresum ipsos data sententia penitus indigebat, quia qui damnatae haeresis sectator agnoscitur, non tantum ex nouella lege sed ex ipsa iam auctoris sui damnatione perculsus est), grate tamen et libenter amplectimur et auctoritatis sedis apostolicae, cui nos deus praesidere uoluit, interpositione firmamus et uniuersi eorum complices uel omnes haeretici pari damnationis sententiae subiacebunt:

hoc tantummodo, sicut apostolicae moderationi conuenit, per omnia [*]( 7 Cor. I 2. 6 ) [*]( 1 prodecessoriris V 2 scriptis add. Bar. 4 itemque et scripsi: ide qutj et V ibidemque quae Edit. reg. deleto postea quae 11 seberuiu antvochenum V antymum V 12 perbasorein V Zoram restitui: quorum V, om. Car. 14 bcssentanum V, cf. ad p. 351, 18 17 aliquid o2: aliquid id V, aliquid nouum Car. 18 fort, iniunxisti ct V: nec Car., uel Hartel; fortasse aliqua exciderunt uelut <nec tali adscrtione a tot> et 19 ipsos scripsi: ipsorum V, ipsarum Car. 20 quidam natheresis sectatos V, corr. o2 22 grate tamen scripsi: grate affi (= amen) V, grate admodum o ) [*]( 23* )

356
reseruantes, ut si uel eorum uel quorumlibet errantium quis agnita catholicae fidei ueritate paenitentiam agens reuerti uoluerit et haeresis, in qua uolutatur, errore concepto scripturae quoque professione uniuersam errorum suorum ac complicum damnauerit prauitatem et apostolicae sequens instituta doctrinae anathema dixerit ei, qui uel praedictas quattuor synodos in fidei causa non sequitur uel beatae recordationis prodecessoris nostri Leonis uenerabilia constituta in omnibus non confitetur et non omnibus uiribus omnique animi sequitur puritate, tunc communioni nostrae, quam nulli nos negare conuenit paenitenti, sub apostolica et canonica, sicut praefati sumus, satisfactione modis omnibus aggregetur, quia redemptor noster non uenit aliquem perdere sed omnes pro sua pietate saluare.

ET MANU DOINI PAPAE: Deo iuuante per ipsius gratiam Uigilius episcopus sanctae ecclesiae catholicae urbis Romae has scidas epistolarum supra scriptarum, quas ego deo iuuante dictaui, ipso auxiliante recognoui atque suscripsi.

ET ALIA XANU SUSCRIPTIO PATRICII DOINICI: Flauius Domnicus u. c. comes domesticorum ex consule ac patricius has scidas a beatissimo atque apostolico papa Uigilio in causa fidei factas ad domnum nostrum Iustinianum piissimum et Christianissimum principem sed et ad Menam uirum beatissimum Constantinopolitanae archiepiscopum ciuitatis relegens conferens consentiensque suscripsi die XV. Kal. Octbr. Iustino u. c. consul. [*]( 1 si \' aliquis) Bar, quis scripsi: quasi V Bar. 2 ueritatis V. corr. ,,2 3 concepto o2: conceptos V, contempto Bar. 6 dixissent T. corr. o2 9 conStetur ex confitemur corr. V 10 cominunionis V, correxi 10 scedas V 19 exconsul Car. 20 patricio V. corr. o3 22 niennam V )

357