Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

plus enim ita et circa uos omnium amor et uestrae sedis crescit auctoritas et, quae ad nos est, unitas sanctarum ecclesiarum inturbata seruabitur, quando per uos < di) dicerint omnes beatissimi episcopi horum, quae ad uos relata sunt, sinceram uestrae sanctitatis doctrinam. petimus autem uestram bi-atitudinem orare pro nobis et dei nobis adquirere prouidentiam.

EXEMPLAR SUBSCRIPTIOXIS : Diuinitas te seruet per multos annos, sancte ac religiosissime pater. Dat. VIII. Iduum Iuniarum Constantinopoli domino Iustiniano perpetuo Aug. III consule.

Quam ob rem petimus sanctitatem uestram, ut memoratam epistolam uestra auctoritate firmetis et Cyrum uel similes eius a communione habeatis alienos, donec statutis sanctitatis uestrae obtemperent. EXEMPLAR SUBSCRIPTIONIS: Diuinitas te seruet per multos annos, sancte ac religiosissime pater. Dat. pridie Id. Martiarum Constantinopoli post consulatum Belisari u. c.

Huic igitur, ut praedictum est, confessioni et huic fidei quisquis contradicere praesumpserit, a catholica se communione nouerit alienum. Dat. XV. Kal. April. Constantinopoli post consulatum Belisari u. c. [*]( 4 et pro ut r 7 apostolica V 8 praedictam V 12 serbabitur r 13 dicerint V 16 diuinitate seruet V 17 vm ] TII V 18 Constantinopoll dno nru iustiniano pp. aug. III. consul T\' 21 uėstram 1 , corr. Mansi 26 eonstantinopoll post consulatu bilisari u. c. V 30 noberit V constantinopoll post esul liilisari u. c. V )

348